412. (Vers. 12.) "Et quartus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quod sint in malis falsi et falsis mali. - Quod haec significentur, constat ex nunc sequentibus in Sensu spirituali intellectis. "Clangere" significat hic ut supra (n. 398, 402, 407), explorare et manifestare.