Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 417

Previous Number Next Number See English 

417. His adjiciam hoc MEMORABILE :-

Visi sunt in mundo spirituali bini greges, unus erat ex Hircis et alter ex Ovibus. Miratus sum quinam essent, quippe novi quod animalia Visa in mundo spirituali non sint animalia, sed quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt homines: et manifestatum est, quod qui faciebant gregem Hircorum essent qui se confirmaverunt in doctrina justificationis per solam fidem, et qui faciebant gregem Ovium essent qui crediderunt quod charitas et fides unum sint, sicut bonum et verum unum sunt. Et tunc locutus sum cum illis qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, "Cur ita congregati estis." Erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt arcana justificationis per solam fidem. Dixerunt, quod congregati sint ut sedeant concilium, quia audiverunt quod Dictum Pauli (Rom. iii. 28) quod "Homo fide justificetur sine operibus legis," non rite intellectum sit, quoniam Paulus per "Opera Legis" intellexit Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis: "Quod etiam vidimus clare ex ejus verbis ad Petrum, Quem increpavit quod judaizaret, cum tamen sciret, quod `nemo per Opera legis justificetur' (Gal. ii. 14-16{1});

tum quod distinguat inter Legem fidei et Legem operum. ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium (et per `Circumcisionem' intelligit Judaismum, ut ubivis alibi): et quoque quod claudat illa per haec verba, `Ergone Legem abrogamus per fidem: absit, sed legem stabilimus:' haec omnia in una serie dicit (Rom. iii. 27-31): et quoque dicit in capite quod praecedit, `Non auditores Legis justificabuntur a Deo, sed factores Legis justificabuntur' (Rom. ii. 13);

tum, quod Deus `reddet unicuique secundum Opera ejus' (Rom. ii. 6);

et adhuc. Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum' (2 Cor. v.10);

praeter plura apud illum; ex quibus patuit, quod Paulus rejecerit fidem absque bonis operibus, aeque ac Jacobus (Epist. cap. ii. 17-26). Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia statuta pro Judaeis apud Mosen dicantur `Lex,' ita `Opera Legis,' quod vidimus ex his:

`Haec Lex minchae' (Levit. vi. 7 seq. (B. A. 14 seq.)); `Haec Lex sacrificii' (Levit. vii. 1); `Haec Lex sacrificii pacificorum' (Levit. vii. 7, II seq.):

`Haec Lex pro holocausto, pro mincha, pro sacrificio peccati et reatus, pro impletionibus' (Levit. vii. 37{2});

`Haec Lex bestiae et avis' (Levit. xi. 46 seq.);

`Haec Lex parientis pro filio aut filia' (Levit. xii. 7); `Haec Lex leprae' (Levit. xiii. 59; cap. xiv. 2, 32, 54, 57):

`Haec Lex fluxu affecti' (Levit. xv. 32{3});

`Haec Lex zelotypiae' (Num. v. 29, 30);

`Haec Lex Naziraei' (Num. vi. 13, 21);

`Haec Lex mundationis' (Num. xix, 14);

`Haec Lex de vacca rufa' (Num. xix. 2);

Lex pro Rege (Deutr. xvii. 15-19):

imo totus Liber Mosis vocatur `Liber Legis' (Deutr. xxxi. 9, 11, 12, 26);

tum etiam apud Evangelistas (Luc. ii. 22: cap. xxiv. Joh. i. 46 (B. A. 45): cap. vii. 22, 23; cap. viii. 5: et alibi). His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a charitate, quae est amor erga proximum (Rom. xiii. 8-11), ita non a sola fide. Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint. Sed ne turbarem illos recessi; et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes; sed avertebant se a grege Ovium. Sicut cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut stantes cum concludebant. At visum meum tenui in cornibus illorum; et miratus sum, quod cornua in frontibus illorum nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; et tunc subito convertebant se omnes ad gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci. Quare iterum accessi, et interrogavi "Quid nunc." Dixerunt quod concluserint quod "Sola fides producat bona charitatis, quae vocantur bona opera, sicut arbor producit fructus." At tunc auditum est tonitru et visum est fulgur desuper, et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos greges, qui clamavit ad gregem Ovium, "Ne auscultate; non recesserunt a fide sua priore, quae est, quod Deus Pater misereatur propter Filium, quae fides non est fides in Dominum; nec fides est arbor, sed homo est arbor; at paenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis fidem; fides ante illud non est fides in qua aliquod vivum est." Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves, sed Angelus stans inter illos dividebat Oves in binos greges, et dixit illis a sinistris, "Adjungite vos Hircis; sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis." Sed postquam separati sunt bini greges Ovium; et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo, et dixerunt, "Colloquamur cum pristinis consociis nostris." Et tunc sinister grex loquebatur ad dextrum, dicens, "Cur recessistis a Pastoribus vestris; annon fides et charitas unum sunt, sicut arbor et fructus unum sunt; arbor enim per ramum continuatur in fructum; divellite aliquid e ramo quod influit per continuum in fructum, annon periturus est fructus; - quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit." Et tunc quaesiverunt, et Sacerdotes circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris ut dicerent, quod bene loquantur et posthac responderunt, quod ita sit, "Conservatur fides per fructus;" sed non voluerunt dicere, Continuatur fides in fructus. At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, "Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant." Quare quaesiverunt, "Quomodo tunc cogitant; cogitantne sicut docent." Dixit ille, "Non; cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum." Sed dixerunt e grege sinistro, "Loqueris mendacia contra illos; praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste." Et ille respondit, "Non intelligitis praedicationes illorum; solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; verum illustretur hoc per comparationes: quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: dicunt etiam quod vitis producat uvas; sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas." At tunc quaesiverunt, "Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei." Respondit quod "Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit." Sed dixerunt, "Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile." At respondit, quod "Non; et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum." Et tunc dixerunt, "Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum." Sed respondit, "Non hoc cogitant; sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis; asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus." Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, "Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; sed quid ludicrius." Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. Et loquens dixit, "Audivi quemdam dicentem, `Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;' sed quaesivit alter, `Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;' et dixit, `Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;' et respondit alter, `Certe tunc non inebriaberis.'" Mox idem vir dixit, "Sed me audite, quaeso: ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; nostisne quod Dominus sit Verbum; estne Verbum ex Domino; estne sic Ipse in illo; si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate.'" Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, "Ministri Dei, ne seducite gregem." His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit. Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, "Audivimus quod non prius; sumus Pastores, non relinquemus Oves:" et recesserunt una cum illis, et dicebant, "Ille vir locutus est verbum verum; quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate, `Hoc facio ex me;' quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me;' nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo." Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, "Sola fides, Sola fides vivet usque," @1 14-16 pro "14, 15"$ @2 37 pro "38"$ @3 32 pro "31"$

CAPUT IX. 1. Et quintus Angelus clanxit, et vidi stellam e Caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi; 2. Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo abyssi sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est Sol et aer e fumo putei. 3. Et e fumo exiverunt Locustae in terram, et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae. 4. Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis. 5. Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque, et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem. 6. Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et fugiet mors ab illis. 7. Et similitudines Locustarum similes equis paratis ad bellum, et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum. 8. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes illarum sicut leonum erant. 9. Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos, et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. 10. Et habebant caudas similes scorpiis et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque. 11. Et habebant super se regem, Angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon. 12. Vae unum praeteriit, ecce Veniunt adhuc duo vae post haec. 13. Et sextus Angelus clanxit, et audivi Vocem unam ex quatuor cornubus altaris aurei quod coram Deo, 14. Dicentem sexto Angelo qui habebat tubam, Solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem. 15. Et soluti sunt quatuor Angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. 16. Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum: et audivi numerum illorum. 17. Et ita vidi Equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos et capita equorum sicut capita leonum, et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur. 18. A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum. 19. Et potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt. 20. Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his, etiam non paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et idola aurea et argentea et aenea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare. 21. Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.

SENSUS SPIRITUALIS. Contentus Totius Capitis. De exploratione et manifestatione status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione Fidei separatae a Charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (de his agitur a versu 1 ad 12{1});

De exploratione et manifestatione illorum ibi, qui non ita docti et sapientes sunt et in sola fide, ac vivunt ad lubitum (de his agitur a versu 13 ad 19{2});

Demum de illis ibi, qui nihil sciunt quam quod fides sit omne per quod homo salvatur, et praeter id non aliquid (vers. 20, 21). @1 12 pro "13"$ @2 19 pro "20"$

Contenta Singulorum Versuum. 1. "Quintus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (n. 419); et vidi stellam e Caelo de lapsam in terram," significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illis, explorans et manifestans (n. 420); "et data ei clavis putei abyssi," significat infernum eorum apertum (n. 421). 2. "Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo (abyssi) sicut fumus fornacis magnae," significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum (n. 422); "et obscuratus est sol et aer e fumo putei," significat quod inde lux veri facti sit caligo (n. 423). 3. "Et ex fumo exiverunt locustae in terram," significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, ac omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis (n. 424); "et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae," significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera (n. 425). 4. "Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei in frontibus suis," significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt (n. 426). 5. "Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque," significat quod nec his possint auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem (n. 427); "et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem," significat hoc sit ex persuasivo illorum (n. 428). 6. "Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et mors fugiet illos," significat quod velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit et voluntas obturata, per quae lux et vita spiritualis exstinguitur, et quod usque hoc non possit fieri (n. 429). 7. "Et similitudines locustarum," significat apparentias, et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt (n. 430); "similes equis paratis ad bellum," significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo (n. 431); "et super capitibus illarum sicut coronae similes auro," significat quod apparerent sibi sicut victores (n. 432); et facies illarum sicut facies hominum," significat quod apparerent sibi sicut sapientes (n. 433). 8. "Et habebant capillos sicut capillos mulierum," significat quo apparerent sibi sicut in affectione veri (n. 434); "et dentes illarum sicut leonum erant," significat quod sensualia, quae sunt ultima vita" naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia (n. 435). 9. "Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,"significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, (quae) apparerent illis tam validae ut refelli non possent (n. 436); "et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum," significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est (n. 437). 10. "Et habebant caudas similes scorpiis," significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem (n. 438); "et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque," significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant (n. 439). 11. "Et habebant super se regem angelum abyssi nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon," significat quod in Inferno Satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam (n. 440). 12. "Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec, "significat ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae (n. 441). 13,14. "Et sextus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et ad lubitum vivunt (n. 442); "et audivi vocem unam ex quatuor cornubus Altaris aurei quod coram Deo, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam," significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent (n. 443); "solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem," significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum (n. 444). 15. "Et soluti sunt quatuor Angeli," significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis illorum (n. 445); "parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum," significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem (n. 446). 16. "Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum," significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis eorum referta erant, ex mere falsis mali in copia (n. 447); "et audivi numerum illorum," significat perceptum quale eorum (n. 448). 17. "Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis." significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis (n. 449); "habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos," significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia et ex concupiscentiis inde (n. 450); "et capita equorum sicut capita leonum," significat phantasias de sola fide tanquam in potentia (n. 451); "et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi, fastus propriae intelligentiae, ac concupiscentiae mali et falsi ex duobus illis (n. 452). 18. "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum," significat quod ex illis sit quod homines Ecclesiae pereant (n. 453). 19. "Et potestas illorum in ore illorum erat," significat quod solum valeant sermone confirmante fidem (n. 454); "nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt," significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, sed falsificantes illa ex principio quod facit caput (doctrinae) religionis eorum, et sic fallunt (n. 455). 20. "Et reliqui homines qui non occisi sunt in plagis his," significat illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis inde, sicut priores, et usque solam fidem faciunt caput religionis suae (n. 456); "etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum suarum," significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata (n. 457); "ut non adorarent daemonia," significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et "num faciant cum similibus in inferno (n. 458); "et idola aurea, et argentea et aenea et lapidea et lignea," significat quod sic in cultu sint ex mere falsis (n. 459); "quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare," significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est (n. 460). 21. Et non egerunt paenitentiam e, homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis," significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum (n. 461).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church