Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 419

Previous Number Next Number See English 

419. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Et quintus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam. - Quod de his in nunc sequentibus usque ad vers. 12{1} agatur, constat ex singulis in Sensu spirituali intellectis. Quod per "clangere" significetur explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397). @1 12 pro "13"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church