452. "Et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum, interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi qui est proprium voluntatis, fastus propriae intelligentiae qui est proprium intellectus, et concupiscentia male et falsi quae est proprium commune profluens ex duobus illis. - "Ex oribus illorum" est ex cogitationibus et sermonibus; per "ignem" significatur amor sui et mundi, qui amor est proprium voluntatis hominis (n. 450, 468, 494{1}); per "fumum" significatur fastus propriae intelligentiae, qui est proprium intellectus ejus, ex amore sui et mundi exiens sicut fumus ex igne (n. 422); et per "sulphur" significatur concupiscentia mali et falsi, quae est proprium commune profluens ex duobus illis. Sed haec non apparent ex sermonibus illorum coram hominibus in mundo, verum manifeste coram angelis in Caelo; quare dicitur quod interius spectata sint talia. "Ignis" significat amorem infernalem, et "sulphur" concupiscentias ex illo amore per fastum propriae intelligentiae profluentes, in sequentibus locis:
"Ignem et Sulphur pluere faciam super illum" (Ezech. xxxviii.{2} 22);
Jehovah "pluet super impios Ignem et Sulphur" (Psalm. xi. 6);
"Dies vindictae Jehovae; convertentur torrentes in picem, et pulvis ejus in Sulphur; in aeternum ascendet Fumus ejus" (Esaj. xxxiv. 8-10);
"Quo die Lothus egressus est e Sodoma, pluit Igne et Sulphure e Caelo; juxta hoc fiet, quo die Filius Hominis revelabitur" (Luc. xvii. 29, 30; Gen. xix. 24);
"Qui Bestiam adorat et imaginem ejus, cruciabitur Igne et Sulphure" (Apoc. xiv. 9, 10);
"Bestia, Pseudopropheta et Diabolus conjecti sunt in stagnum Ignis et Sulphuris" (Apoc. xix. 20; cap. xx. 10; cap. xxi. 8);
"Flatus Jehovae sicut fluvius Sulphuris accendet rogum" (Esaj. xxx. 33);
"Sulphur, Sal et Combustio tota terra; non conseretur, non germinabit, juxta eversionem Sodomae et Amorrae" (Deut. xxix. 22{3} (B.A. 23));
"Spargetur super habitationem impii Sulphur" (Hiob xviii. 15);
@1 468, 494 pro "465, 495"$ @2 xxxviii. pro "xxviii."$ @3 22 pro "21"$