Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 453

Previous Number Next Number See English 

453. (Vers. 18.) "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum; ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex omnibus illorum," significat quod ex illis sit, quod homines Ecclesiae pereant. - Quod "occisa sit tertia pars hominum," significat quod homines Ecclesiae ex tribus illis, de quibus nunc supra (n. 452), pereant; per "occidi" enim significatur spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; et per "tertiam partem" significantur omnes qui in illis falsis sunt, ut supra saepius; quid per "ignem," "fumum," et "sulphur," et quid per "exire ex oribus illorum" significatur, videatur mox supra (n. 452). Ex falsis illis est, quod in toto Orbe Christiano nesciatur, quod "ignis," de quo hic, sit amor sui et mundi, et quod ille amor sit Diabolus; tum quod "fumus" ex illo igne sit fastus propriae intelligentiae, et quod ille fastus sit Satanas; ut et quod "sulphur" ab illo igne per illum fastum accensum sint concupiscentiae mali et falsi; et quod hae concupiscentiae sint turba Diaboli et Satanae, ex qua Infernum et cum illa nesciuntur, non potest sciri quid peccatum; peccatum enim omne suum jucundum et amoenum trahit ex illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church