Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 454

Previous Number Next Number See English 

454. (Vers. 19.) "Et potestas illorum in ore illorum erat," significat quod solum valeant sermone confirmante fidem. - Per "potestatem in ore" significatur potentia in sermone confirmante doctrinam; sermonis enim concinnitas, elegantia, fictitius zelus, confirmatio ingeniosa falsi, imprimis ex apparentiis veri in Verbo, auctoritas, occlusio intellectus, et similia plura, faciunt omnia, et non aliquid veritas, nec Verbum; veritas enim non lucet coram aliis quam qui in charitate sunt et inde fide, nec Verbum docet alios.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church