455. "Nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt," significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, falsificantes illa ex principio quod facit caput doctrinae religionis illorum, et sic fallunt. - Similia hic significantur, quae prius de "locustis" (n. 438, 439); sed ibi dicitur quod haberent "caudas similes scorpiis," hic autem similes "serpentibus," quia illi qui per "locustas" describuntur, ex Verbo, ex scientiis et eruditione loquuntur et persuadent, hi autem solum ex argumentis, quae sunt apparentiae veri et fallaciae; et qui ex illis concinne et sicut sapienter loquuntur, fallunt quidem, sed non in tantum. Per "serpentes" in Verbo significantur sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, de quibus supra (n. 424); causa est, quia omnia animalia significant affectiones hominis: quare etiam affectiones angelorum et spirituum in mundo spirituali apparent e longinquo sicut animalia, et affectiones mere sensuales sicut serpentes; causa est, quia serpentes humi repunt, et pulverem lambunt; ac sensualia sunt infima intellectus et voluntatis, exstant enim mundo proxime, et ex ejus objectis et jucundis, quae solum sensus corporis materiales afficiunt, nutriuntur. Serpentes noxii, qui plurium generum sunt, significant sensualia quae pendent ab affectionibus malis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex falsis mali insaniunt; ac serpentes innoxii significant sensualia quae pendent ab affectionibus bonis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex veris boni sapiunt. Sensualia pendentia ex affectionibus malis significantur per "serpentes" in his locis:
"Lambent pulverem sicut Serpens" (Mich. vii. 17);
"Serpentis panis pulvis" (Esaj. lxv. 25);
Dictum Serpenti, "Super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae" (Gen. iii. 14);
describitur sic sensuale, quod, quia communicat cum Inferno, ubi omnes sensuales sunt, vertit sapientiam caelestem in insaniam infernalem in rebus spiritualibus. "Ne laeteris Philisthaea, nam e radice Serpentis exibit basiliscus, cujus fructus Prester volans" (Esaj. xiv. 29{1});
"Ova Aspidis ponunt: qui comedit de ovis ejus moritur, et quando quis exprimit, excluditur Vipera" (Esaj. lix. 5);
Quia filii Israelis cupiverunt redire in Aegyptum, morsi sunt a Serpentibus (Num. xxi. 4-9{2});
"redire in Aegyptum" significabat a spirituali fieri sensualis; quare dicitur, "Mercenarii Aegypti averterunt se: vox ejus sicut Serpentes ibit" (Jerem. xlvi. 21(, 22)). Quia Dan erat ultima tribuum, et inde significabat ultimum Ecclesiae, quod est sensuale subjectum interioribus, ideo de illo ita dicitur:
"Dan Serpens super via mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum" (Gen. xlix. 17);
per "calcaneos equi" significantur ultima intellectus, quae sunt sensualia; per "mordere" significatur eis adhaerere; per "equitem" significatur inscitia ex illis, qua pervertit vera; quare dicitur, "cadet eques ejus retrorsum." Quoniam sensuales homines sunt callidi ac astuti sicut vulpes, ideo dicit Dominus, "Estote prudentes sicut Serpentes" (Matth. x. 16);
sensualis enim homo loquitur et ratiocinatur ex apparentiis et fallaciis; et si dote argumentandi pollet, solerter scit confirmare omne falsum, et quoque haereticum de sola fide; et usque est hebes acie videndi verum, ut vix alius hebetior. @1 xiv. 29 pro "xv. 9"$ @2 4-9 pro "1-10"$