Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 460

Previous Number Next Number See English 

460. "Quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulate," significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est. - Quod haec dicantur, est quia idololatra credit quod idola eorum videant et audiant, illa enim faciunt deos: at usque non haec per illa verba intelliguntur, sed intelligitur quod in falsis cultus nihil vitae spiritualis nec vere rationalis sit, per "videre" enim et "audire" significatur intelligere et percipere (n. 7, 25, 87), et per "ambulare "significatur vivere (n. 167); inde per illa tria significatur vita spiritualis et vere rationalis; haec significantur quia per "idola" significantur falsa cultus, et in his nihil vitae spiritualis et rationalis est. Quod idola non videant, audiant et ambulent, manifestius est quam ut hic dicatur, nisi insit aliquid quod significatur. Similia etiam de idolis in Verbo alibi dicuntur, ut in his;

"Non cognoscunt, nec intelligunt, et non vident oculi illorum, non cognoscunt corda illorum, non illis scientia et intelligentia est" (Esaj. xliv. 9, 18, 19{1};

Non loquuntur nec ambulant (Jerem. x. 3-10);

"Os illis sed non loquuntur, et oculi illis sed non vident" (Psalm. cxv. 5{2}; Psalm. cxxxv. 15, 16);

per quae similia significantur, quia per "idola" significantur falsa cultus, et in falsis cultus nihil vitae, quae vita, est. @1 9, 18, 19 pro "9, 20"$ @2 5 pro "15"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church