Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 461

Previous Number Next Number See English 

461. (Vers. 21.) "Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis; neque ex furtis suis," significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato, quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum. - Quid "homicidia," "scortationes," et "furta" in omni sensu significant, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex Praeceptis Decalogi, ubi ostensum est; quare non opus est, ut hic explicentur: quid autem "incantationes" significant, in sequente articulo dicetur. Quod sola fides inducat stupiditatem, tergiversationem, et duritiem cordibus illorum qui in Ecclesiis Reformatorum sunt, est quia Bonum vitae non est Religio, ubi sola fides est; et si non Bonum vitae est Religio, tunc Tabula secunda Decalogi, quae est Tabula Paenitentiae, est sicut tabula rasa, in qua non apparet aliquid scriptum: quod Tabula secunda Decalogi sit Tabula Paenitentiae, patet, quoniam in illa non dicitur quod bona opera facienda sint, sed quod mala opera non facienda, ut, "Non occides," "non scorta" non furaberis, "non false testaberis," "non concupisces illa quae proximi sunt;" et si haec non Religionis sunt, fit hoc, "Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis." Quod Bonum vitae non sit Religio, ubi sola fides est, in sequentibus clare videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church