Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. (Vers. 15.) "Et Pedes Ipsius similes chalcolibano(, tanquam) in camino igniti," significat Divinum Bonum Naturale. - "Pedes" Domini significant Divinum Ipsius Naturale; "Ignis" seu "Ignitum significat Bonum; ac "Chalcolibanum" significat Bonum veri naturale; quare per "Pedes Filii Hominis similes chalcolibano tanquam in camino ignitos," significatur Divinum Bonum Naturale. Quod "Pedes" Ipsius hoc significent est ex correspondentia. Est in Domino, et inde a Domino, Divinum Caeleste, Divinum Spirituale, et Divinum Naturale; Divinum Caeleste intelligitur per "Caput" Filii Hominis, Divinum Spirituale per Ipsius "Oculos" et per "Pectus" quod Zona aurea cinctum erat, et Divinum Naturale per Ipsius "Pedes." Quia haec Tria in Domino sunt, ideo etiam illa tria in Caelo Angelico sunt; Tertium seu supremum Caelum est in Divino Caelesti, Secundum seu medium Caelum est in Divino Spirituali, ac Primum seu ultimum Caelum, in Divino Naturali; similiter Ecclesia in terris: Universum enim Caelum coram Domino est sicut Unus Homo, in quo illi qui in Divino Caelesti Domini sunt, faciunt Caput, qui in Divino Spirituali faciunt Corpus, et qui in Divino Naturali faciunt Pedes: inde etiam in unoquovis homine, quia creatus est ad imaginem Dei, tres illi gradus sunt, qui Sicut aperiuntur, fit ille Angelus Caeli vel tertii, vel secundi, vel ultimi. Inde quoque est, quod in Verbo tres Sensus sint, Caelestis, Spiritualis et Naturalis: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in specie in Parte Tertia, in qua de Tribus illis Gradibus actum est. Quod Pedes, Plantae et Calcanei correspondeant Naturalibus apud hominem, et ideo in Verbo significent Naturalia, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 2162, 4938-4952). Divinum Bonum Naturale etiam significatur per Pedes in sequentibus locis; apud Danielem:

"Sustuli oculos meos, et vidi; ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus ejus sicut tharschisch, et oculi ejus sicut faces ignis, brachia ejus et Pedes ejus sicut splendor aeris laevigati" (x. 5, 6);

in Apocalypsi:

"Vidi angelum descendentem e Caelo, Pedes ejus tanquam columnae ignis" (x. 1);

et apud Ezechielem:

"Pedes Cheruborum erant micantes sicut splendor aeris laevigati" (i. 7);

quod Angeli et Cherubi ita visi fuerint, erat quia Divinum Domini in illis repraesentabatur. Quoniam Ecclesia Domini est sub Caelis, ita sub pedibus Domini, ideo vocatur illa "Scabellum Pedum" Ipsius, in his locis:

"Gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum Sanctuarii Mei, locum Pedum Meorum honorabilem reddam, et incurvabunt se ad volas Pedum tuorum" (Esaj. lx. 13, 14);

"Caelum Thronus Meus, ac Terra Scabellum Pedum Meorum" (Esaj. lxvi. 1);

Deus "non recordatur Scabelli Pedum Suorum in die irae" (Thren. ii. 1{1});

"Adorate Jehovam versus Scabellum Pedum Ipsius" (Psalm. xcix. 5{1});

"Ecce audivimus de Eo in Ephrata" (Bethlechem); "intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello Pedum Ipsius" (Psalm. cxxxii. 6, 7{3}). Inde est, quod Adorantes ceciderint ad Pedes Domini (Matth. xxviii. 9; Marc. v. 22; Luc. viii. 41; Joh. xi. 32);

tum, quod Osculati Pedes Ipsius, et absterserint capillis suis (Luc. vii. 37, 38, 44-46; Joh. xi. 2; cap. xii. 3). Quia per "Pedes" significatur Naturale, ideo dixit Dominus ad Petrum, cum lavit ejus pedes, "Qui lotus est, non opus habet, nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (Joh. xiii. 10);

"lavare pedes" est purificare Naturalem hominem; qui cum purificatus est, etiam totus homo purificatus est, ut multis ostensum est in Arcanis Caelestibus et in Doctrinis Novae Hierosolymae. Naturalis homo, qui etiam est Externus homo, purificatur, dum ille fugit mala, quae Spiritualis seu Internus homo videt quod mala sint et fugienda. Nunc quia Naturale hominis per "Pedes" intelligitur, et hoc pervertit omnia, si non lotum seu purificatum est, ideo dicit Dominus, "Si Pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum; melius est tibi claudum ingredi vitam, quam duos pedes habere, et conjici in gehennam in ignem inexstinguibilem" (Marc. ix. 45);

hic non intelligitur pes, sed Naturalis homo. Simile intelligitur per Proculcare Pedibus bonum pascuum; et per turbare Pedibus aquas (Ezech. xxxii. 2; cap. xxxiv. 18, 19; Dan. vii. 7, 19; et alibi). Quoniam per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, patet quod per "Pedes" Ipsius etiam intelligatur Verbum in Sensu naturali, de quo multum actum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra; ut et, quod Dominus in Mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, et per id fieret Verbum etiam in ultimis (n. 98-100); sed hoc arcanum est pro illis qui in Nova Hierosolyma erunt. Divinum Naturale Domini etiam significatum est per Serpentem aeneum ex mandato a Mose in deserto erectum, a cujus inspectione omnes qui a serpentibus morsi erant, sanati sunt (Num. xxi. 6, 8, 9);

quod significaverit Divinum Naturale Domini, et quod salventur qui spectant ad illud, docet Ipse Dominus apud Johannem:

"Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam" (iii. 14, 15). Quod serpens ille ex Aere factus sit, est quia Aes ut Chalcolibanum significat Naturale quoad bonum, videatur infra (n.775). @1 1 pro "7"$ @2 xcix. pro "xlix."$ @3 6,7 pro "6"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church