50. "Et Vox Ipsius tanquam Vox aquarum multarum," Significat Divinum Verum Naturale. - Quod "Vox," cum a Domino, significet Divinum Verum, videatur supra (n. 37); quod "Aquae" significent vera, et in Specie vera naturalia, quae sunt cognitiones ex Verbo, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus sequentia solum adducentur:
"Plena est Terra scientia Jehovae, sicut Aquae mare contegunt" (Esaj. xi. 9);
"Tunc haurietis Aquas cum laetitia ex fontibus salutis" (Esaj. xii. 3);
"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, Panis dabitur et Aqua fidelis" (Esaj. xxxiii. 15, 16):
"Pauperes et egeni quaerentes Aquam, sed non; lingua eorum siti defecit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum Aquarum, et terram siccam in scaturigines Aquarum, ut videant, agnoscant, attendant et intelligant" (Esaj. xli. 17, 18, 20{1});
"Effundam Aquas super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum Meum" (Esaj. xliv. 3);
"Exorietur in tenebris lux tua, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus Aquarum, cujus Aquae non mentientur" (Esaj. lvii. 10, 11{2});
"Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, Fontem Aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent Aquas" (Jerem. ii. 13);
"Magnates miserunt minorennes Aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt Aquas, reversa sunt vasa eorum vacua" (Jerem. xiv. 3);
"Deseruerunt Fontem Aquarum vivarum Jehovam (Jerem. xvii{3}. 13);
"Cum fletu venient, et, cum fletu adducam eos, ducam eos ad fontem Aquarum in via recti" (Jerem. xxxi. 9);
"Frangam baculum Panis, et Aquas in mensura et stupore bibent, ut contabescant propter iniquitates" (Ezech. iv. 16, 17; cap. xii. 18, 19; Esaj. li. 14);
"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, nec sitim ad Aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, et discurrent ad audiendum Verbum Jehovae, nec invenient: in die illo deficient virgines et juvenes siti" (Amos viii. 11-13);
"In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma" (Sach. xiv. 8{4});
"Jehovah Pastor meus, ad Aquas quietum deducet me" (Psalm. xxiii. 1, 2{5});
"Non sitient. Aquas e Petra effluere faciet illis, et findet Petram ut effluant Aquae" (Esaj.{6} xlvii. 21);
"Deus, mane quaero Te, sitit anima mea, lassus sine Aquis" (Psalm. lxiii. 2 (B.A. 1));
"Jehovah mittit Verbum, spirare facit ventum, ut fluant Aquae" (Psalm. cxlvii. 18, 19) "Laudate Jehovam Caeli caelorum, et Aquae quae desuper Caelis" (Psalm. cxlviii. 4);
Jesus ad fontem Jacobi sedens dixit mulieri, "Omnis qui biberit ex hac Aqua{7}, sitiet iterum; qui vero biberit ex Aqua, quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et Aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons Aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 7-15);
"Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent Aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38{8});
"Sitienti dabitur ex fonte Aquae vitae gratis" (Apoc. xxi. 6);
"Ostendit illi fluvium Aquae vitae exeuntem e throno Dei et Agni" (Apoc. xxii. 1);
"Spiritus et Sponsa dicunt (Veni), et qui audit dicat Veni, et qui sitit veniet, et qui vult accipiet Aquam vitae gratis" (Apoc. xxii. 17);
Per "Aquas" in his locis intelliguntur vera; unde patet quod per "vocem aquarum multarum" intelligatur Divinum Verum Domini in Verbo, pariter in his locis:
"Ecce gloria Dei Israelis venit ex via Orientis, et vox Ipsius sicut Vox Aquarum multarum, et terra illustrata est a Gloria Ipsius" (Ezech. xliii. 2{9});
"Audivi vocem e Caelo, tanquam Vocem Aquarum multarum" (Apoc. xiv. 2);
"Vox Jehovae super Aquis, Jehovah super Aquis multis" (Psalm. xxix. 3{10}). Cum scitur quod per "Aquas" in Verbo intelligantur Vera in naturali homine, constare potest quid significatum est per Lavationes in Ecclesia Israelitica; et quoque quid significatur per Baptismum; et quoque per haec Domini verba apud Johannem:
"Nisi homo generatus fuerit ex Aqua et Spiritu, non potest ingredi in Regnum Dei" (iii. 5); "ex Aqua" significat per Vera, et "ex Spiritu" significat Vitam secundum illa. Quod "Aquae" in opposito sensu significent falsa, videbitur in sequentibus. @1 17, 18, 20 pro "17, 19, 21"$ @2 10, 11 pro "10"$ @3 xvii. pro "xvi."$ @4 8 pro "3"$ @5 1, 2 pro "2"$ @6 Esaj. pro "Psalm."$ @7 Aqua pro "qua"$ @8 37, 38 pro "27, 28"$ @9 2 pro "3"$ @10 3 pro "23"$