Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 491

Previous Number Next Number See English 

491. "Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta," significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium. - Quod duo illa, agnitio Domini et vita secundum praecepta Decalogi, sint duo Essentialia Novae Ecclesiae, et intelligantur per "duos testes," videatur mox supra (n. 490); et quod per "prophetare" significetur docere (n. 8, 133): per "dies mille ducentos sexaginta" significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem prioris Ecclesiae sic ad principium Novae; quod hoc per illum numerum significetur, est quia per illum numerum simile significatur, quod per tria et dimidium, nam numerus "1260" in annos redactus facit annos tres et dimidium, ac per "tria et dimidium" significatur finis et principium (n. 505). Simile, quod hic, significatur per illum numerum in capite sequente:

"Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam Dies mille ducentos sexaginta" (Apoc. xii. 6).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church