Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 492

Previous Number Next Number See English 

492. "Circuminduti saccis," significat luctum interea ob non receptionem veri. - Per "indui sacco" significatur luctus propter devastatum verum in Ecclesia; "vestimenta" enim significant vera (n. 166, 212, 328,{1} 378, 379); quare "indui sacco," qui non est vestis, significat luctum quod non verum, et ubi non verum ibi non est Ecclesia. Filii Israelis luctum repraesentabant per varia, quae ex correspondentiis erant significativa, ut quod cinerem mitterent super caput, quod in pulvere se volutarent, quod super terra sederent diu in silentio, quod se raderent, quod plangerent et ejularent, quod vestes scinderent, et quoque quod "saccos induerent," praeter alia: et singula significabant aliquod malum Ecclesiae apud illos, propter quod puniebantur; et cum puniebantur, per talia repraesentabant paenitentiam, et propter repraesentationem paenitentiae, et simul humiliationis tunc, audiebantur. Quod luctus propter devastatum verum in Ecclesia repraesentatus sit per "induere saccos," videri potest ex his:

"Ascendit leo ex vepreto, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem: propter hoc Accingite Saccos, plangite, ejulate" (Jerem. iv. 7, 8):

"Filia populi Mei, Cinge te Sacco, et volve te in cinere, quia subito veniet vastator super nos{2}" Jerem. vi. 26);

"Vae tibi Chorazin et Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, in Sacco et Cinere paenitentiam egissent" (Matth. xi. 21; Luc. x. 13);

Rex Ninives, postquam audivit verba Jonae, deposuit chlamydem desuper se, et obduxit Saccum, et sedit super cinere et proclamavit jejunium, ac ut Operirentur Saccis homo et bestia (Jon. iii. 5, 6, 8). (Praeter alibi, ut Esaj. iii. 24; cap. xv. 2, 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2; cap. l. 3; Jerem. xlviii. 37, 38; cap. xlix. 3; Thren. ii. 10; Ezech. vii. 17, 18; cap. xxvii. 31; Dan. ix. 3; Joel 1. 8, 13; Amos viii. 10; Hiob xvi. 15, 16; Psalm. xxx. 12 (B.A. 11); Psalm. xxxv. 13; Psalm. lxix. 11, 12 (B.A. 10, 11); 2 Sam. iii. 31; 1 Reg. xxi. 27; 2 Reg. vi.{3} 30; cap. xix. 1, 2.) @1 328 pro "318"$ @2 nos pro "vos"$ @3 vi. pro "vii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church