Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 516

Previous Number Next Number See English 

516. "Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem," significat quod in illo statu omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint. Per "occidi" significatur hic ut prius, spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; per "terrae motum" significatur mutatio status apud illos, ac interitus, ut mox supra; per "nomina hominum millia septem" significantur omnes qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, et idcirco damnaverunt duo sancta illa Essentialia Ecclesiae Novae; per "nomina" significantur qui tales sunt, "nomen" enim significat quale hominis (n. 81{1}, 122, 165) et per "millia septem" significantur omnes qui tales, idem enim per "septem millia" quod per "septem" significatur, sicut per "duodecim millia" idem quod per duodecim" (ii. 348). Quod "septem" significent omnes et omnia, ac praedicentur de sanctis Caeli et Ecclesiae, et in opposito sensu de illis prophanatis, videatur (n. 10, 391). @1 81 pro "31"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church