Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 517

Previous Number Next Number See English 

517. "Et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli" significat quod illi qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei, cum viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint. - Per "reliquos" intelliguntur hic qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei; per "territos factos" significatur ex timore cum viderunt interitum aliorum: per "dare gloriam Deo Caeli" significatur agnoscere Dominum pro Deo Caeli et Terrae; per "dare gloriam" significatur agnoscere et colere, et per "Deum Caeli et Terrae" intelligitur Dominus, quia Ille est Deus Caeli et Terrae (Matth. xxviii. 18). Hi, quia ex timore agnoverunt Dominum, separati sunt, ut explorarentur ex qua origine fecerunt bona, num ex se vel num ex Domino. Omnes illi faciunt bona ex se qui non fugiunt mala ut peccata, hoc est, qui non vivunt praecepta Decalogi; at ex Domino, qui fugiunt et vivunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church