Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 526

Previous Number Next Number See English 

526. "Et dandi mercedem servis Tuis{1} prophetis et sanctis," significat felicitatem vitae aeternae illis qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in vita secundum illa. - Per "mercedem" significatur felicitas vitae aeternae, de qua sequitur per "prophetas" significantur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt (n. 8, 133); et per "sanctos" illi qui in vita secundum illa sunt (n. 173). Per "mercedem" hic intelligitur felicitas vitae aeternae oriunda ex jucundo et amoeno amoris et affectionis boni et veri; omnis enim affectio amoris suum jucundum et amoenum secum habet, ac affectio amoris boni et veri jucundum et amoenum quale est angelis Caeli; et omnis affectio permanet apud hominem post mortem; causa est, quia affectio est amoris, et amor est vita hominis, quare unicuique talis est vita post mortem qualis ei in mundo fuerat amor regnans; et amor regnans veri et boni est illis qui amaverunt vera Verbi et vixerunt secundum illa. Non aliud quam jucundum boni et amoenum veri intelligitur per "mercedem" in sequentibus locis:

"Ecce Dominus Jehovih in forti venit, ecce Merces Ipsius cum Ipso" (Esaj. xl. 10; cap. lxii.{2} 11);

"Ecce venio cito, et Merces Mea Mecum" (Apoc. xxii. 12);

"Judicium meum apud Jehovam, et Merces operis mei apud Deum meum" (Esaj. xlix. 4);

"Ego Jehovah amans judicium, dabo Mercedem operis eorum" (Esaj. lxi. 8);

"Benefacite et nihil inde sperantes; tunc erit Merces vestra multa, et eritis filii Altissimi" (Luc. vi. 35). (Praeter alibi, ut Jerem. xi. 15-17 (Matth. ii. 18); cap. v. 3-12{3}; cap. x. 41, 42; Marc. ix. 41; Luc. vi. 22, 23; cap. xiv. 12-14; Joh. iv. 35, 36.) @1 Tuis pro "suis"$ @2 lxii. pro "lx."$ @3 3-12 pro "2 ad 6, 11, 12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church