Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 527

Previous Number Next Number See English 

527. "Et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis," significat qui amant illa quae Domini sint in minori et in majori gradu. - Per "timere Nomen Domini" significatur amare illa quae Domini sunt, per "timere" significatur amare, et per "Nomen Domini" significantur omnia per quae colitur (n. 81{1}); per "parvos et magnos" significantur qui in minori et majori gradu timent Dominum. Quod "timere" hic significet amare, est quia omnis qui amat, etiam timet malefacere illi quem amat; genuinus amor absque illo timore non datur: proinde qui amat Dominum, timet mala facere, quia mala sunt contra Ipsum, sunt enim contra Divinas leges Ipsius in Verbo, quod est ab Ipso, ita Ipse; imo sunt contra Divinam Essentiam Ipsius, quae est quod velit omnes salvare, est enim Salvator, et non potest salvare hominem, nisi vivat secundum leges et praecepta Ipsius; et quod plus est, qui mala amat, etiam amat malefacere Domino, imo crucifigere Ipsum; hoc latet intime in omni malo, etiam apud illos qui in mundo ore confitentur Ipsum; quod ita sit ignotum est hominibus, sed notissimum Angelis. Quod "timere Deum" significet amare illa quae Dei sunt, faciendo illa, et non volendo facere illa quae contra Ipsum sunt, patet ex his locis:

"Quid Jehovah Deus petit a te, nisi ut Timeas Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad Amandum Ipsum" (Deutr. x. (12,) 20{2});

"Post Jehovam Deum vestrum ibitis, Ipsumque timebitis, ut praecepti Ipsius custodiatis" (Deutr. xiii. 5 (B.A. 4));

"Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, Ipsique adhaerebis" (Deutr. x. 20; cap. vi. 2, 13, 24{3}; cap. viii. 6; cap. xvii. 19; cap. xxviii. 58: cap. xxxi. 12);

"Quis dabit ut sit cor illis ad Timendum Me, et ad custodiendum praecepta Mea" (Deutr. v. 26 (B.A. 29));

"Doce me Jehovah viam Tuam, aduna cor meum Timori Nominis Tui" (Psalm. lxxxvi. 11);

"Beatus Timens Jehovae, qui ambulat in viis Ipsius" (Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxii. 1; Jerem. xliv. 10{4});

"Si Pater Ego, ubi honor Meus; si Dominus Ego, ubi Timor Mei" (Malach. i. 6; cap. ii. 5; Esaj. xi. 2, 3);

"Dabo illis cor unum, et viam unam ad Timendum Me, et Timorem Mei dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me" (Jerem. xxxii. 39, 40);

"Principium sapientiae Timor Jehovae" (Psalm. cxi. 10). (Praeter alibi, ut Esaj. viii 13; cap. xxv 3{5}; cap. xxix. 13; cap. l. 10; Jerem. xxxi 9; Psalm. xxii. 24 (B.A. 23); Psalm. xxxiii. 8, 18{6}; Psalm. xxxv. 8, 10 (B.A. 7, 9); Psalm. lv. 20 (B.A. 19); Psalm. v. 11, 13{7}; Psalm. cxlvii. 11; Apoc. xiv. 7; Luc. i. 50.) Timor Dei autem apud malos non est amor, sed timor pro Inferno. @1 81 pro "8"$ @2 20 pro "12"$ @3 2, 13, 24 pro "2, 13, 14, 24"$ @4 10 pro "9"$ @5 3 pro "13"$ @6 18 pro "10"$ @7 11, 13 pro "10, 11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church