528. "Et perdendi perdentes terram" significat dejectionem illorum in Infernum, qui destruxerunt Ecclesiam. - Quod per "perdere perdentes terram" significetur dejectio illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam, est quia per "terram" significatur Ecclesia (n. 285), et quia sequitur hoc post haec, "Venit tempus mortuos judicandi," per quae significatur Ultimum Judicium super illos, quibus non aliqua vita spiritualis est (n. 525); ita hic per "venit tempus perdendi perdentes terram" significatur dejectio illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam. Simile dicitur de Lucifero, per quem intelligitur Babel, apud Esajam:
"Terram tuam perdidisti, et populum tuum occidisti" (xiv. 20).