Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 543

Previous Number Next Number See English 

543. (Vers. 5.) "Et peperit filium masculum," significat doctrinam Novae Ecclesiae. - Per "filium" in Verbo significatur verum doctrinae, tum intellectus et inde cogitatio veri et boni; per "filiam" autem significatur bonum doctrinae, tum voluntas et inde affectio veri et boni; et per "filium masculum" significatur verum conceptum in spirituali homine, et natum in naturali: causa est, quia per "generationes et nativitates" in Verbo significantur generationes et nativitates spirituales, quae omnes in communi se referunt ad bonum et verum (n. 535); non enim aliud generatur et nascitur a Domino ut Marito, et ab Ecclesia ut Uxore. Nunc quia per "Mulierem," quae pepererat, significatur Nova Ecclesia (n. 533); patet quod per "filium masculum" significetur Doctrina illius Ecclesiae. Doctrina, quae hic intelligitur, est Doctrina Novae Hierosolymae (Londini 1758 edita); tum etiam Doctrinae de Domino, de Scriptum Sacra, et de Vita secundum Praecepta Decalogi (Amstelodami (1763 editae)); per "Doctrinam" enim intelliguntur omnia vera Doctrinae, quia Doctrina est complexus eorum. Cum illae Doctrinae scribebantur, circum me steterunt Draconici, et omni furore collaborabant devorare, hoc est exstinguere illas. Hoc novum licet referre, quia ex veritate ita contigit; Draconici qui circumsteterunt, ex orbe Christiano Reformato undequaque erant. Quoniam ex conjugio spirituali non alia proles nascitur, et proles masculina est verum et bonum intellectu et inde cogitatione, ac proles faeminina est verum et bonum voluntate et inde affectione, ideo per "filium" in Verbo significatur verum. Ad confirmationem adducentur aliqua loca, ex quibus hoc quodammodo videri potest:

"Ecce haereditas Jehovae Filii, merces fructus ventris: sicut tela in manu potentis, ita Filii adolescentiae" (Psalm. cxxvii. 3-5);

"Calvitiem induc, et tonde te propter Filios deliciarum tuarum, quia migrarunt a te" (Mich. i. 16);

"Vidi duas oleas juxta candelabrum; et dixit, Hae sunt duo Filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae" (Sach. iv. 11, 14);

"Tentorium Meum devastatum est, Filii Mei exiverunt a Me, et non illi (Jerem. x. 20);

"Facti sunt Filii Mei devastati, eo quod invaluerit hostis" (Thren. 1. 16);

"Filii tui" Hierosolyma, defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum" (Esaj. li. 20{1});

"Patres comedent Filios in medio tui, et Filii comedent patres suos; dispergam reliquias tuas in omnem ventum" (Ezech. v. 10);

"Dividetur Filius contra patrem, et pater contra Filium" (Matth. x. 21; Marc. xiii. 12; Luc. xii. 53):

"Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et fecisti tibi imagines Masculi, cum quibus scortabaris" (Ezech. xvi. 17);

Jesus dixit, "Semen sunt Filii regni, et Zizania sunt Filii mali" (Matth. xiii. 38{2}). Quod "Filius Hominis" sit Divinum Verum Verbi, ita Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). In allatis locis per "filios" intelliguntur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et abstracte ipsa vera. (Similiter alibi, ut Esaj. xiii. 17, 18; cap. xiv. 21, 22{3}; cap. xliii. 6{4}; cap. xlix. 17, 22: cap. li. 17, 18; cap. lx. 9; Jerem. iii. 24, 25 cap. v. 17; Ezech. xiv. 16-18, 20; cap. xvi. 20, 36,{5} 45; cap. xx. 26, 31; cap. xxiii. 37; Hosch. xi. 9-11; Sach. ix. 13; Psalm. cxliv. 11, 12; Deutr. xxxii. 8.) Quod per "Filiam" significetur affectio veri Ecclesiae, ita Ecclesia quoad illam affectionem, constat ex tam multis locis in Verbo, ut implerent plures paginas,; adducerentur; non aliud intelligitur per "Filiam Sionis," "Filiam Hierosolymae," "Filiam Jehudae," "Filiam Israelis;" videantur aliqua loca de "Filia Sionis" adducta (n. 612). Quis non videre potest, quod non aliqua "Filia Sionis," "Hierosolymae," "Jehudae" et "Israelis," toties in Verbo nominata, possit intelligi. @1 20 pro "17, 18, 21"$ @2 38 pro "13"$ @3 21, 22 pro "21, 22, 23"$ @4 6 pro "5"$ @5 36 pro "26"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church