544. "Qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea," significat quae omnes, qui in cultu mortuo ex Fide separata a Charitate sunt, per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine, convincet, qui volunt convinci. - Haec de Doctrina Novae Ecclesiae, quia de "filio masculo," per quem illa doctrina significatur (n. 543); per "pascere" significatur docere et instruere (n. 383), hic convincere qui volunt convinci; per "gentes" significantur qui in malis vitae sunt (n. 483), hic illi qui in cultu mortuo ex Fide separata a Charitate sunt, quia de illis hic agitur, et hi in malis vitae sunt; nam dum charitas separatur, non est aliquod bonum vitae, et ubi non bonum, ibi est malum. Quod "regere virga ferrea" significet per vera Sensus literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine, videatur supra (n. 148).