Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 574

Previous Number Next Number See English 

574. "Et os ejus sicut os leonis," significat ratiocinia ex falsis sicut ex veris. - Per "os" significatur doctrina, praedicatio, et sermo (n. 452{1}), hic ratiocinatio ex falsis doctrinae, quia per "caput," ubi os, significatur insania ex meris falsis (n. 568); per "leonem," significatur Divinum Verum in potentia (n. 241, 471), hic autem falsum in potentia apparens sicut verum per ratiocinia (n. 573); inde per "os ejus sicut Os leonis" significantur ratiocinia ex falsis sicut ex veris. Quod "pardus," "ursus" et "leo" talia significent, constare potest ex similibus bestiis visis Danieli, de quibus ita:

"Quatuor bestiae magnae ascenderunt e Mari, prima sicut Leo, sed alae aquilae illi; videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes suos sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Altera bestia similis Urso, et ad latus unum erexit se; tres costae in ore ejus inter dentes ejus; et dicebatur, Surge, comede carnem multam. Tertia bestia sicut Pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo ejus, ut et quatuor capita bestiae, et dominium datum illi est. Quarta bestia terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit" (Dan. vii. 3-7);

per quatuor has "bestias" describuntur successivi status Ecclesiae, a primo ejus usque ad ultimum, usque dum quoad omne bonum et verum Verbi prorsus devastata est; post quod Adventus Domini. Per "leonem" significatur Divinum Verum Verbi in primo statu, et per id instauratio Ecclesiae; quae intelligitur per quod "sublata sit e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei." Per "ursum" describitur alter status Ecclesiae, qui est quod Verbum quidem legatur sed non intelligatur; per "tres costas inter dentes" significantur apparentiae et fallaciae, et per "carnem multam" significatur Sensus literae Verbi in summa. Tertius status Ecclesiae describitur per "pardum," per quem significatur Verbum quoad vera ejus falsificatum; per "alas quatuor, quales avibus, super tergo," significantur confirmationes falsi. Quartus seu ultimus status Ecclesiae describitur per "bestiam quae terribilis et formidabilis," per quam significatur destructio omnis veri et boni; quare dicitur quod "contriverit et comederit, et reliquum pedibus conculcaverit." Tandem describitur Adventus Domini, et tunc illius Ecclesiae destructio, et Novae instauratio (a vers. 9 ad fin.). A Daniele visae sunt quatuor illae Bestiae ex Mari ascendisse successive, sed a Johanne visae sunt tres priores Bestiae in uno corpore unitae, etiam ex Mari; causa est, quia apud Danielem per illas describuntur successivi status Ecclesiae, at in Apocalypsi hic describitur status ultimus, in quo sunt omnes priores simul: et quia Bestia haec quoad corpus visa est similis pardo, et quoad pedes sicut ursus, et quoad os sicut leo, per "pardum" et "ursum" utrobivis consimilia significantur; sed per "os sicut leonis" significantur ratiocinia ex falsis, quia sequitur quod "Bestia ex ore suo locuta sit blasphemias" (vers. 5, 6); et per "capita" ejus significatur insania ex meris falsis. @1 452 pro "453"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church