Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 575

Previous Number Next Number See English 

575. "Et dedit illi Draco virtutem suam et thronum suum, et potestatem magnam" significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet. - Per "Draconem" significatur haereticum illud (de quo n. 537); per "Bestiam" hanc significantur Laici (n. 567{1}), qui non loquuntur ex se, sed ex docentibus; qui quia sunt ipse populus, patet quod ex receptione ab illis haereticum illud valeat et regnet: hoc itaque est, quod per "virtutem, thronum, et potestatem magnam," quae Draco dedit illi Bestiae, significatur; et per haec sequentia (vers. 4{2}), "Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae." Draco valet et regnat per illos, imprimis per hoc Religionis illorum dogma: - "Quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei; et quod id fides sit quod non intelligitur, et quod fides rei in spiritualibus quae intelligitur sit fides intellectualis, quae non est justificans." Quando haec apud Laicos valent, Clericis est potestas, veneratio, et species adorationis propter Divina, quae credunt quod illi sciant, et quae ex ore illorum haurienda sunt. Per "virtutem" significatur valor, per "thronum" regimen, et per "potestatem magnam" dominium. @1 567 pro "563"$ @2 4 pro "5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church