Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 583

Previous Number Next Number See English 

583. "Et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos," significat copiam docendi et faciendi mala et falsa Doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae. - Per "data ei potestas faciendi" significatur potestas loquendi magna et blasphemias, hoc est, docendi et faciendi mala et falsa, de quibus mox supra (n. 582); per "menses quadraginta duos" significatur ad finem prioris Ecclesiae dum principium Novae, ut supra (n. 489{1}); simile quod per "dies tres et dimidium" (n. 505); perque "tempus, tempora et dimidium temporis" (n. 562); tum simile quod per "mille ducenta et sexaginta" (n. 491); quia menses quadraginta duo faciunt tres annos et dimidium. @1 489 pro "496"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church