Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 584

Previous Number Next Number See English 

584. (Vers. 6.) "Et aperuit os suum in blasphemias adversus Deum et Nomen Ipsius," significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum in Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur. - "Aperuit os suum in blasphemias" significat effata quae falsiloquia; per os significatur doctrina, praedicatio, et sermo (n. 452{1}); inde per "aperire os" significatur effari illa; et "blasphemiae" significant falsificationes Verbi, et plura, ut supra (n. 571, 582), hic etiam scandala, quia sequitur, "adversus Deum et Nomen Ipsius;" per "Deum" significatur Divinum Domini, ut saepius alibi in Apocalypsi; et per "Nomen Ipsius" significatur omne per quod Dominus colitur, tum Verbum, quia secundum illud est cultus (n. 81). Quod per "Nomen" Jehovae seu Dei significetur Divinum Humanum Domini, et simul Verbum, tum omne per quod colitur, ulterius constare potest ex his locis:

Jesus dixit, "Pater glorifica Nomen Tuum; et venit vox e Caelo, dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (Joh. xii. 28);

Jesus dixit, "Manifestavi Tuum Nomen hominibus, et notum feci illis Nomen Tuum" (Joh. xvi. (6,) 26);

"Quodcunque petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut Pater glorificetur in Filio; si quid petieritis in Nomine Meo, Ego faciam" (Joh. xiv. 13, 14);

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii De essent, credentibus in Nomen Ipsius; et Verbum Caro factum est" (Joh. i. 1, 12{2} 14); Jesus dixit, "Qui non credit in Ipsum, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). Per "Nomen Jehovae Dei" quod non prophanabitur, in secundo praecepto Decalogi, et per "Nomen Patris" quod sanctificabitur, in Oratione Dominica, non aliud intelligitur. @1 452 pro "453"$ @2 12 pro "11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church