616. "Et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis," significat confessionem Domini ex laetitia cordis ab Angelis spiritualibus in inferioribus Caelis. - Quod "pulsare cithara" significet confiteri Dominum ex veris spiritualibus, videatur supra (n. 276); quod ex laetitia cordis, sequitur; inde per "citharaedos" significantur Angeli spirituales. Quod, hi sint Angeli inferiorum Caelorum, est quia vox Domini per Caelos superiores audita erat tanquam "vox aquarum multarum," et tanquam "vox tonitrui magni" (n. 614, 615). Quod audita sit "vox citharaedorum pulsantium citharis," est quia sonus aut sermo defluens ex inferioribus Caelis quandoque auditur sicut sonus cithararum; non quod pulsent citharis, sed quia vox confessionis Domini ex laetitia cordis ita auditur infra.