Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 617

Previous Number Next Number See English 

617. (Vers. 3.) "Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno, et coram quatuor Animalibus et coram Senioribus," significat celebrationem et glorificationem Domini coram Ipso, et coram Angelis superiorum Caelorum. - Quod per "canebant canticum novum" significetur agnitio et glorificatio Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor, Salvator, ita Deus Caeli et Terrae, videatur supra (n. 279); quod "coram Throno" sit coram Domino, est quia Ipse Solus super Throno sedet; quod "coram quatuor Animalibus et coram Senioribus" sit coram Angelis superiorum Caelorum (n. 369); per "tanquam canticum novum" significatur celebratio et glorificatio Domini in Novo Caelo Christiano, hic in specie quod sit agnitus pro Deo Caeli et Terrae, sicut agnoscitur in Caelis antiquis: haec involvit vocula "tanquam;" nam "tanquam canticum novum" est tanquam id novum sit, cum tamen non est novum. Quod Novum Caelum, de quo dicitur in Apocalypsi (cap. xxi. 1), sit Novum Caelum ex Christianis, et quod priores Caeli sint ex antiquis et ex antiquissimis, tum quod Dominus in his Caelis agnoscatur pro Deo Caeli et Terrae, dictum est prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church