618. "Et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia," significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt. - Per "canticum" hoc significatur agnitio et glorificatio Domini, quod Deus Caeli et Terrae sit (n. 279, 617); per "discere" significatur interius in se percipere quod ita sit, quod est intelligere, et sic recipere et agnoscere; qui aliter discit, is discit et non discit, quia non retinet: per "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt (n. 612). Quod non alii ex Christianis potuerint discere hoc canticum, hoc est, agnoscere quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, est quia ab infantia imbuerunt quod tres Personae Divinitatis essent, distinctae inter se; nam in Doctrina Trinitatis dicitur, "Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;" tum, "Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus;" et tametsi ibi adjicitur quod Tres illi Unum sint, usque in cogitatione sua diviserunt Divinam Essentiam in Tres, quae tamen non dividi potest; et propterea adiverunt Patrem, quia Primus in ordine est. Et insuper Antesignani in Ecclesia docuerunt ut orarent ad Patrem propter Filium ut mittat Spiritum Sanctum; per hoc confirmata est idea cogitationis illorum de Tribus, et tunc non possunt cogitare de Filio ut Deo, aequali cum Patre, et uno cum Patre, sed de Filio ut aequali cum alio homine, tametsi Ipse quoad Humanum est Solus Justitia, et vocatur "Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16). Ex illa idea cogitationis illorum, factum est quod non potuerint comprehendere quod Dominus ut natus in mundo possit Deus Caeli et Terrae esse, et adhuc minus quod Solus Deus sit, utcunque audiverunt et legerunt omnia illa quae supra (n. 613) allata sunt. et quoque haec ibi:
"Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt" (Joh. (xvi. 15; tum videatur cap.) xii. 45);
Pater dedit omnia in manum Filii (Joh. xiii. 3);
Pater, dedisti Mihi "potestatem omnis carnis: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea" (Joh. xvii. 2, 3, 10);
"Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra" (Matth. xxviii. 18);
tum quod Conceptus sit a Jehovah Patre, et inde quod Anima Ipsius ab Ipso sit (Luc. i. 34, (35,) 38);
inde Ipsi Divina Essentia: praeter similia multa alibi. Quod illa dicta sint de Domino nato in mundo, quisque potest videre: ut et Quod Ipse et Pater unum sint; ac quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit; et quod qui videt Ipsum, videat Patrem (Joh. x. 28-38; cap. xiv. 6-11). Haec tametsi audiverunt et legerunt, usque tamen non recedere potuerunt ab idea concepta in pueritia, et postea a docentibus confirmata, quae in tantum occlusit rationale illorum ut non potuerint videre, hoc est, intelligere haec Domini verba:
"Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6);
"Qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro. Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur" (Joh. x. 1, 9);
tum quod Dominus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, univerit Illud Divino Patris, hoc est, Divino quod in Ipso fuit a conceptione, propter causam, ut Genus humanum possit uniri Deo Patri in Ipso et per Ipsum. Quod hoc fuerit causa Adventus Domini in mundum, et glorificationis Humani Ipsius, docet plene apud Johannem (cap. xiv., xv., xvii.): dicit enim "In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20);
"Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus in ignem" (Joh. xv. 5, 6{1});
"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te; Ego in illis et Tu in Me" (Joh. xvii. (19,) 21, 23, 26). (Tum cap. vi. 56; et alibi.) Ex quibus clare patet, quod Adventus Domini in mundum, et glorificatio Humani Ipsius, pro fine habuerint conjunctionem hominum cum Deo Patre in Ipso et per Ipsum; ita quod Ipse adeundus sit. Hoc quoque confirmat Dominus per id, quod toties dixerit, quod credendum sit in Ipsum, ut vitam aeternam habeant (videatur supra, n. 553{2}). Quis non videre potest, quod haec et illa a Domino dicta sint de Ipso in Humano Suo; et quod nusquam dixerit, nec dicere potuerit, quod Ipse in hominibus et homines in Ipso essent, et quod credendum sit in Ipsum ut vitam aeternam habeant, nisi Humanum Ipsius esset Divinum. Per "petere Patrem in Nomine Ipsius" non intelligitur immediate adire Deum Patrem, nec petere propter Ipsum, sed adire Dominum, et Patrem per Ipsum, quia Pater in Filio est, ac unum sunt, ut Ipse docet; "in Nomine Ipsius" hoc significat, ut etiam constare potest ex his:
"Qui non credit in Filium, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 17, 18);
"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus{3} Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius" (Joh. xx. 31);
Jesus dixit, "Qui hunc puerum suscipit in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me" (Luc. ix. 48);
"Quicquid petieritis in Nomine Meo, hoc Ego faciam" (Joh. xiv. 13, 14). Praeter in aliis locis, ubi dicitur "in Nomine Domini" (Matth. vii. 22; cap. xviii. 5, 20; cap. xix. 29; cap. xxiii. 39; Marc. ix. 37; cap. xvi. 17; Luc. xiii. 35; cap. xix. 38; cap. xxiv. 47; Joh. i. 12; cap. ii. 23; cap. v. 43; cap. xii. 13; cap. xv. 16; cap. xvi. 23, 24, 26, 27; cap. xvii. 6). Quid "Nomen Dei," et quod "Nomen Patris" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 81, 165, 584). @1 5, 6 pro "3, 4"$ @2 553 pro "513"$ @3 sit Christus pro "Christus sit"$