67. FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI IDEA, HAEC EST:
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, Mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum Suum; et quod absque eo nemo mortalium salvari potuerit; et quod salventur qui credunt in Ipsum. Dicitur in universali idea, quia hoc est universale dei, ac universale fidei est quod in omnibus et singulis erit. Universale fidei est, quod Deus sit unus Persona et Essentia in Quo Trinitas, et quod Dominus sit ille Deus. Universale fidei est, quod nullus mortalium salvari potuerit nisi Dominus in Mundum venerit. Universale fidei est, quod in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine; et removit illud per pugnas contra illud, et per victorias super illud; ita subjugavit illud, et redegit illud in ordinem, et sub Suam obedientiam. Universale fidei etiam est, quod in Mundum Venerit, ut Humanum, quod in Mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret Divino a Quo; sic Infernum ab Ipso subjugatum in ordine et sub Obedientia Sua in aeternum tenet. Quoniam utrumque hoc non potuit fieri quam per tentationes usque ad ultimam illarum, ac ultima illarum fuit passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt Universalia fidei de Domino. Universale fidei Christianae a parte hominis est, ut credat in Dominum; nam per credere in Ipsum fit conjunctio cum Ipso, per quam salvatio. Credere in Ipsum est fiduciam habere quod Ipse salvet: et quia fiduciam habere non potest nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per credere in Ipsum intelligitur. De binis his Fidei Christianae Universalibus actum est in specie; de primo, quod Dominum spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et de altero, quod Hominem spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, et de Fide, ac in Doctrina Vitae pro illa; et de utroque nunc in Explicationibus super Apocalypsin.
CAPUT II.
ANGELO Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua, ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum. 2. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces. 3. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter Nomen Meum laborasti, et non defecisti. 4. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris. 5. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima Opera fac; sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo si non resipueris. 6. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi. 7. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei. 8. Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, Qui fuit mortuus et vivit. 9. Novi tua Opera, et afflictionem, et egestatem, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt, sed synagoga satanae. 10. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam, ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam Vitae. 11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda. 12. Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam. 13. Novi Opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam, et in diebus in quibus Antipas martyr Meus fidelis, qui Occisus apud vos ubi habitat satanas. 14. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari. 15. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi. 16. Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei. 17. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de manne abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit. 18. Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, habens oculos Suos tanquam flammam ignis, et pedes Suos similes chalcolibano. 19. Novi tua Opera, et charitatem, et ministerium, et fidem, et tolerantiam tuam, et opera tua, et ultima plura prioribus. 20. Sed habeo adversus te pauca quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere Meos servos scortari, et idolothyta edere. 21. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit. 22. Ecce Ego conjicio illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerit ab operibus suis. 23. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. 24. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris. quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, sicut dicunt; non impono super vos aliud onus{1}. @1 onus pro "opus"$ 25. Attamen quod habetis, retinete donec Venio. 26. Et Vincens et custodiens usque ad finem opera Mea, dabo illi potestatem super gentes. 27. Et reget eas Virga ferrea, tanquam Vasa figulina confringentur; sicut et Ego accepi a Patre Meo. 28. Et dabo illi Stellam matutinam. 29. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.