Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS. AD ECCLESIAS IN CHRISTIANO ORBE:

AD ILLOS IBI, QUI PRIMARIO SPECTANT VERA ET NON BONA VITAE, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM EPHESINAM (n. 73{1}-90);

AD ILLOS IBI, QUI IN BONIS QUOAD VITAM SUNT, ET IN FALSIS QUOAD DOCTRINAM, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM SMYRNAEORUM (n. 91-106);

AD ILLOS IBI, QUI OMNE ECCLESIAE PONUNT IN OPERIBUS, ET NON ALIQUID IN VERIS, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN PERGAMO (n. 107-123); ET AD ILLOS IBI, QUI IN FIDE EX CHARITATE SUNT, ET AD ILLOS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN THYATIRIS (n. 124-152). OMNES ILLI VOCANTUR AD ECCLESIAM NOVAM, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMA. @1 73 pro "72"$

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae (n. 73); "Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua," significat Dominum a Quo per Verbum omnia vera (n. 74); "ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum," significat a quo omnis illustratio illis qui ab Ecclesia ipsius sunt (n. 75). 2. "Novi opera tua," significat quod Ipse videat omnia interiora et exteriora hominis simul (n. 76); "et laborem tuum et tolerantiam tuam," significat studium et patientiam illorum (n. 77); "et quod non possis ferre malos," significat quod non sustineant mala dici bona, et vicissim (n 78); "et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa (n. 79). 3. "Et sustinuisti et tolerantiam habes," significat patientiam cum illis (n. 80); "et propter Nomen Meum laborasti et non defecisti," significat studium et operam comparandi sibi illa quae reliquis et ejus dominae sunt (n. 81). 4. "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris," significat quod hoc sit contra illos, quod primo loco non habeant bona vitae (n. 82). 5. "Memor esto itaque unde excideris," significat recordationem aberrationis (n. 83); "et resipisce, et prima opera fac," significat ut invertant statum vitae suae (n. 84); "sin minus, veniam tibi cito; et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris," significat quod alioquin certum sit non dari illustrationem ut videant vera amplius (n. 85). 6. "Sed hoc habes quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi," significat quod hoc et veris suis sciant, et inde non velint ut opera sint meritoria (n. 86). 7. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat quod qui illa intelligit, obediat, quae Divinum Verum Verbi docet illos qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt (n. 87); "vincenti," significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (n. 88); "dabo edere de arbore vitae," significat appropriationem boni amoris et charitatis a Domino (n. 89); "quae in medio paradisi Dei," significat interius in veris sapientiae et fidei (n. 90). 8. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe," significat ad illos et de illis, qui in bonis quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam (n. 91); "Haec dicit Primus et Ultimus," significat Dominum, quod sit Solus Deus (n. 92); "Qui fuit mortuus et vivit," significat quod in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius non agnitum Divinum, cum tamen quoad illud etiam Solus est Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (n. 93). 9. "Novi opera tua," significat quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (n. 94); "et afflictionem et egestatem," significat quod in falsis sint, et inde non in bonis (n. 95); "et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt," significat falsiloquium quod apud illos sint bona amoris, cum tamen non sunt (n. 96); "sed synagoga satanae," significat quia sunt in falsis quoad doctrinam (n. 97). 10. "Nihil timeas quae futurus es pati," significat ne desperetis cum infestamini a malis et impugnamini a falsis (n. 98); "ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam," significat quod bonum vitae eorum, a malis, quae ab inferno, infestabitur (n. 99); "ut{1} tentemini," significat per falsa pugnantia contra illos (n. 100); "at habebitis afflictionem diebus decem," significat quod duraturum sit tempore pleno (n. 101); "esto fidelis usque ad mortem," significat receptionem veritatum usque dum falsa remota sunt (n. 102); "et dabo tibi coronam vitae," significat quod illis tunc vita aeterna victoriae praemium (n. 103). @1 ut pro "et"$ 11. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic ut prius (n. 104.); "vincens," significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (n. 105.); "non laedetur a morte secunda," significat quod postea non succumbent a malis et falsis ab inferno (n. 106). 12. "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui omne Ecclesiae ponunt in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae (n. 107); "haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam," significat Dominum quoad vera doctrinae ex Verbo, per quae disperguntur mala et falsa (n. 108). 13. "Novi opera tua," significat hic ut prius (n. 109);" et ubi habitas," significat vitam eorum in caligine (n. 110); et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam," significat cum tamen illis est Religio et secundum illam Cultus (n. 111); "et in diebus in quibus, Antipas martyr Meus fidelis, qui occisus apud vos ubi habitat satanas, Significat quando omnis veritas per falsa in Ecclesia exstincta est (n. 112). 14. "Sed habeo adversus te pauca," significat quod contra illos haec quae sequuntur (n. 113); "quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari," significat quod inter illos sint qui faciunt opera hypocritica, per quae cultus Dei in Ecclesia conspurcatur et adulteratur (n. 114). 15. "Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi," significat quod inter illos etiam sint qui faciunt opera meritoria (n. 115). 16. "Resipisce," significat ut caveant sibi ab illis operibus (n. 116); "sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei," significat si non, quod Dominus contendet cum illis ex Verbo (n. 117). 17. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat hic quod prius (n. 128); "Vincenti," significat hic quod prius (n. 119); "dabo illi edere de manne abscondito," significat tunc appropriationem boni amoris coelestis, et sic conjunctionem Domini cum illis qui operantur (n. 120); "et dabo illi calculum album," significat vera suffragantia et unita bono (n. 121); "et in calculo nomen novum scriptum," significat quod sic illis quale boni quod non prius (n. 122); "quod nemo novit nisi qui recipit," significat quod non apparet alicui, quia vitae eorum inscriptum (n. 123). 18. "Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui in fide ex charitate sunt, et inde in bonis operibus, et quoque ad illos et de illis, qui in fide separata a charitate sunt, et inde in malis operibus (n. 124); "Haec dicit Filius Dei habens oculos sicut flammam ignis," significat Dominum quoad Divinam Sapientiam Divini Amoris (n. 125); "et pedes Suos similes chalcolibano," significat Divinum Bonum naturale (n. 126). 19. "Novi tua opera," significat hic quod prius (n. 127); "et charitatem et ministerium," significat affectionem spiritualem, quae vocatur charitas et ejus operationem (n. 128); "et fidem et tolerantiam tuam," significat veritatem et studium comparandi et docendi illam (n. 129); "et (opera tua, et) ultima plura prioribus," significat incrementa illarum ex affectione veri spirituali (n. 130). 20. "Sed habeo adversus te pauca," significat haec quae sequuntur (n. 132); "quod permittas mulierem Jezabel," significat quod in Ecclesia apud illos sint qui fidem separant a charitate (n. 132); dicentem se prophetissam," significat et qui fidem faciunt solam doctrinam Ecclesiae (n. 133); "docere et seducere Meos servos scortari," significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur (n. 134); ac edere idolothyta," significat conspurcationem cultus, et prophanationes (n. 135). 21. "Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit," significat quod qui confirmaverunt se in illa doctrina, non recedant, tametsi vident contraria in Verbo (ii. 136). 22. "Et Ego conjiciam illam in lectum, et moechantes cum illa in affectionem magnam," significat quod sic relinquendi sint in sua doctrina cum falsificationibus et quod graviter infestandi sint a falsis (n. 137); "si non resipuerit (ab operibus suis)," significat si non volunt recedere a separando fidem a charitate (n. 138). 23. "Et filios ejus occidam morte," significat quod omnia vera ex Verbo vertentur in falsa (n. 139); "ut cognoscant Ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda," significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis (n. 140); et dabo unicuique secundum opera ejus, significat quod det cuivis secundum charitatem et ejus fidem, quae in operibus (n. 141). 24. "Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc," significat ad illos apud quos doctrina fidei separatae a charitate, et apud quos doctrina fidei conjunctae charitati est (n. 142); "et qui non cognoverunt profunda satanae," significat illi non interiora illorum, quae mere falsa sunt, intelligunt (ii. 143); "non impono vobis aliud onus," significat solum ut sibi caveant ab illis (n. 144). 25. "Attamen quod habetis, retinete donec venio," significat ut pauca illa quae sciunt de charitate et inde fide ex Verbo, retineant et secundum illa vivant, usque Adventum Domini (ii. 145). 26. "Et vincens et custodiens usque ad finem opera Mea," significat qui in charitate et inde fide actualiter sunt, et in illis permanent usque ad finem vitae (ii. 16); "dabo illi potestatem super gentes," significat quod apud se vincent mala quae ab inferno (n. 147). 27. "Et reget eas virga ferrea," significat per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex Naturali lumine (ii. 148); "tanquam vasa figulina confringentur," significat sicut parvi et nihili (n. 149); "sicut et Ego accepi a Patre Meo," significat hoc a Domino, qui Sibi omnem potentiam super inferna, dum fuit (in) mundo, ex Divino Suo quod in Ipso, comparavit (n.150). 28. "Et dabo illi stellam matutinam," significat intelligentiam et sapientiam tunc (n. 151). 29. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis," significat hic quod prius (n. 152).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church