677. (Vers. 2.) "Et abivit primus et effudit phialam super terram," significat in illos qui in interioribus Ecclesiae Reformatorum sunt, et doctrinae justificationis per solam Fidem student, qui vocantur Clerici. - Per "effundere phialam" significatur influxus (ut supra, n. 676); per "terram" significatur Ecclesia (n. 285), hic apud illos ibi qui in interioribus ejus sunt, qui sunt qui doctrinae justificationis per solam Fidem student; hi quoque dicunt se interiora ejus scire; at interiora sunt modo confirmationes unius positionis, quod sola Fides justificet absque Operibus Legis; alia interiora non sciunt; et quia in illis praecipue sunt Sacerdotes, Professores Theologiae et Lectores Gymnasiorum, verbo Doctores et Pastores, ideo primus hic influxus in illos, qui vocantur Clerici, factus est; quod illi sint qui intelliguntur, est quia dicitur quod primus Angelus effuderit phialam in "terram," et secundus Angelus in "mare," et tunc per "terram" intelligitur Ecclesia apud illos qui in internis ejus sunt, et per "mare" intelligitur Ecclesia apud illos qui in externis ejus sunt (ut supra, n. 398, 403, 404, 420, 470); quod illi intelligantur, patet etiam ex eo, quod dicatur quod "factum sit ulcus in illis."