676. EXPLICATIO
(Vers. 1.) "Et audivi vocem magnam e Templo, dicentem septem Angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram," significat influxum a Domino ex intimo Caeli in Ecclesiam Reformatorum ubi illi qui in Fide separata a Charitate quoad doctrinam et quoad vita in sunt, ad auferendum illis vera et bona, et ad aperiendum falsa et mala in quibus sunt, et sit ad separandum illos ab illis qui credunt in Dominum, et ab Ipso in charitate et ejus fide sunt. - Haec sunt in summario quae continentur in hoc capite. Per "Templum" significatur Templum Tabernaculi Testimonii, de quo in praecedente capite (xv. 5), per quod significatur Intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est (n. 669); per "vocem magnam" inde, significatur Divinum mandatum, quod irent et effunderent phialas; per "septem Angelos" intelligitur Dominus, ut supra (n. 657); per "effundere phialas," in quibus plagae, "in terram" significatur influxus in Ecclesiam reformatorum; per "effundere phialas" significatur influxus, et per "terram" significatur Ecclesia (n. 285). Agitur adhuc de Ecclesia apud Reformatos, in sequente autem capite de Ecclesia apud Romano Catholicos, et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma (videatur Praefatio, et n. 2). Supra (cap. viii. et ix.) agitur de "septem Angelis habentibus septem tubas," quibus clanxerunt; et quia plura similia ibi occurrunt, dicetur hic quid per illos septem Angelos, et quid per hos, significatur. Per "septem tubas," quibus clanxerunt septem Angeli, significatur exploratio et manifestatio falsorum et malorum, in quibus sunt qui in Fide separata a Charitate; at per "septem phialas plenas septem plagis ultimis" significatur devastatio et consummatio illorum, nam non prius fit Ultimum Judicium super illos, quam cum devastati sunt. Devastatio et consummatio in mundo spirituali fit hoc modo: illis, qui in falsis quoad doctrinam et inde in malis quoad vitam sunt, auferuntur omnia bona et vera, quae solum in naturali homine possiderunt, et ex quibus simulaverunt homines Christianos; quibus ablatis separati sunt e Caelo, et conjuncti Inferno; et tunc in Mundo spirituum secundum varietates concupiscentiarum disponuntur in societates, quae postea subsidunt. Auferuntur illis bona et vera per influxum e Caelo. Influxus fit ex genuinis veris et bonis, ex quibus torquentur et cruciantur, vix aliter quam sicut serpens admotus igni, aut projectus super acervum formicarum; quare rejiciunt bona et vera Caeli (quae etiam sunt bona et vera Ecclesiae) a se, ac demum damnant illa, ex causa, quia ex illis sicut cruciatum infernalem sentiverunt; quo facto intrant in sua mala et falsa, et separantur a bonis. Haec sunt quae in hoc capite describuntur et significantur per "projectionem phialarum, in quibus erant septem plagae ultimae." In phialis non erant illa mala et falsa quae per "plagas" significantur, sed erant genuina vera et bona, quorum effectus fuit qualis descriptus est; exiverunt enim Angeli ex "Templo Tabernaculi Testimonii," per quod intelligitur intimum Caeli, ubi non sunt nisi quam vera et bona in Divina Sanctitate (cap. xv. vers.6) Devastatio et consummatio haec est de qua Dominus loquitur his verbis:
"Quicunque habet, dabitur illi, ut abundantius habeat: quicunque autem non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo" (Matth. xiii. 12{1}); Marc. iv. 25);
"Tollite ab illo talentum, et date habenti decem talenta; nam habenti omni dabitur ut abundet, et ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo" (Matth. xxv. 28, 29; Luc. xix. 24-26). @1 12 pro "21"$