675. His adjiciam hoc MEMORABILE :-
Visa est quaedam Charta a Domino per Caelum demissa in unam societatem ex Anglis, sed erat illa societas inter minimas illorum, ubi etiam duo Episcopi erant; in qua charta fuit exhortatio, ut agnoscerent Dominum pro Deo Caeli et Terrae (ut Ipse docuit, Matth. xxviii. 18); et quod recederent a Doctrina de Fide justificante sine Operibus Legis, quia erronea. Charta illa lecta fuit et exscripta a multis, et de illis, quae in ea erant, cogitabant et loquebantur ex interiori judicio sane, ac illustrabantur a Domino, et illustratio recipiebatur in luce, quae Anglis prae caeteris est insita. At postquam receperunt illa, dixerunt inter se, "Audiamus Episcopos." Et auditi sunt, sed contradixerunt et improbaverunt: verum illi Episcopi, qui ibi, erant ex illis qui duri corde quoad spiritualia fidei et charitatis, ex amore domini super Sancta Ecclesiae, et supereminentiae per illa etiam in politicis, in mundo facti fuerunt; quare post brevem consultationem inter se remiserunt chartam ad Caelum unde venit. Quo facto, post aliquod murmur, plerique Laici a consensu priori suo recesserunt, et tunc Lux eorum in spiritualibus, quae prius exsplenduit, subito exstincta est: et postquam iterum admoniti erant, at frustra, vidi societatem illam subsidentem, sed quam profunde non vidi, ita subductam e conspectu Angelorum, qui unice colunt Dominum, et solam Fidem aversantur. Sed post aliquos dies vidi ascendentes usque ad centum ex inferiore terra, quo usque parva illa societas subsidit, qui accesserunt ad me; et e quibus unus sapiens locutus dixit, "Audi mirabile: -Dum subsidimus, apparuit nobis locus primum sicut stagnum, sed mox sicut terra sicca, et postea sicut parva urbs, in qua cuivis fuit sua domus, sed vilis. Post diem consultavimus inter nos, quid faciendum. Dixerunt multi, quod duo Episcopi adeundi sint, ac mite arguendi, quia illi remiserunt chartam in Caelum, e quo demissa est, et propter id contigit nobis hoc. Elegerunt aliquos, qui abiverunt ad Episcopos" (et dixit mecum loquens quod esset unus inter illos), "et tunc quidam inter nos sapientia praepollens loquebatur ad Episcopos, ita: -
" `Audite, vos Patres, credidimus quod apud nos prae reliquis esset Ecclesia, quae in Orbe Christiano mereretur vocari Primas, et Religio quae mereretur vocari Magnas; sed data nobis est illustratio e Caelo, et in illustratione perceptio quod hodie in Orbe Christiano non sit amplius Ecclesia, nec amplius Religio.' "Dixerunt Episcopi, `Quid loquimini; estne Ecclesia ubi est Verbum, ubi Christus Salvator notus est, et ubi sunt Sacramenta. "Ad haec respondit noster, `Illa sunt Ecclesia, et illa faciunt Ecclesiam, ast non faciunt illam extra hominem, sed intra hominem.' Et porro dixit, `Quoad Ecclesiam: potest Ecclesia esse ubi coluntur Tres Dii; potest Ecclesia esse, ubi tota ejus Doctrina fundatur super unico Pauli dicto false intellecto, et inde non super Verbo; potest Ecclesia esse, dum non Salvator Mundi aditur, et ubi Ipse dividitur in duos. Quoad Religionem: quis negare potest quin Religio sit fugere malum et facere bonum; num est aliqua Religio ubi docetur quod sola Fides salvet, et non Charitas; num est Religio ubi docetur quod Charitas procedens ab homine non sit nisi quam Charitas moralis et civilis; quis non videt quod in ea Charitate non sit aliquid Religionis; num est in sola Fide aliquid Facti seu Operis, et tamen in Facere consistit Religio. Num datur in universo terrarum orbe gens, apud quam Religio, quae excludit omne salvificum a bonis Charitatis, quae sunt bona Opera; cum tamen omne Religionis consistit in bono, et omne Ecclesiae in doctrina quae docebit vera, et per vera bonum. Videte patres, quae gloria nobis foret, si Ecclesia quae non est, et Religio quae non est, apud nos inchoet et oriatur.' "Tunc Episcopi illi responderunt, `Loqueris nimis alte; annon Fides actu, quae est Fides plene justificans et salvans, est Ecclesia; et annon Fides statu, quae est Fides procedens et perficiens, est Religio; apprehendite hoc, filii.' "Sed tunc dixit sapiens Anglus, `Audite Patres: annon homo concipit Fidem actu sicut stipes; num in stipite secundum vestram ideam tunc vivificato est Ecclesia: annon Fides statu est continuatio et progressio Fidei actu; et cum secundum vestram ideam omne salvificum est in Fide, et non aliquid in bono charitatis ab homine, ubi tunc est Religio.' "Tunc dixerunt Episcopi, `Amice, loqueris ita, quia non scis arcana justificationis per solam Fidem: et qui illa non scit, non scit viam salvationis ab interiori. Tua via est via externa et plebeia; vade illam si vis; at scias modo, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod sic homo in spiritualibus prorsus nihil possit a se; quomodo tunc potest homo facere bonum, quod est bonum spirituale, a se;
"Ad haec indignatus Anglus loquens cum illis dixit, `Scio arcana justificationis vestra plus quam vos; et aperte vobis dico, quod in interioribus vestris arcanis non viderim nisi quam spectra. Annon Religio est agnoscere et amare Deum, ac fugere et odio habere Diabolum; estne Deus Ipsum Bonum, et Diabolus ipsum Malum; quis in universo terrarum Orbe, cui est Religio, hoc non novit; estne agnoscere et amare Deum, facere bonum, quia hoc est Dei et a Deo; et estne fugere et odio habere Diabolum, non facere malum, quia hoc est Diaboli et a Diabolo. Vestra Fides actu, quam vocavistis Fidem plene justificantem et salvantem, seu, quod idem, vester actus justificationis per solam Fidem, num docet facere aliquod bonum quod est Dei et a Deo, et num docet fugere aliquod malum quod est Diaboli et a Diabolo; prorsus nihil, quia statuitis quod in utroque nihil salutis sit. Quid vestra Fides statu, quam vocavistis Fidem procedentem et perficientem, nisi eadem cum Fide actu. Quomodo potest haec perfici, cum excluditis omne bonum ab homine sicut ab ipso, dicendo, Quomodo potest homo salvari per aliquod bonum a se, cum salvatio est gratuita: tum Quid bonum ad homine nisi meritorium, et tamen meritum Christi est omne; quare bonum facere salutis causa, foret sibi attribuere quod solius Christi est, et sic etiam foret velle semet justificare et salvare; tum Quomodo potest quis operari bonum, cum Spiritus Sanctus operatur omnia absque ulla ope hominis,' quid tunc opus est aliquo bono accessorio ad homine, cum omne donum ad homine in se non est bonum; praeter plura. Nonne haec sunt arcana vestra; sed illa in meis oculis sunt merae argutiae et astutiae effictae propter finem ut removeatis bona Opera, quae sunt bona Charitatis, ad stabiliendum vestram solam Fidem. Et quia hoc facitis, spectatis hominem, quoad illa, et in genere quoad omnia spiritualia quae Ecclesiae et Religionis sunt, sicut stipitem, vel sicut simulachrum inanimatum, et non ut hominem creatum ad imaginem Dei, cui data est, et continue datur, facultas intelligendi et volendi, credendi et amandi, ac loquendi et faciendi, prorsus sicut a se, imprimis in spiritualibus, quia homo est homo ex illis. Si homo in spiritualibus non cogitaret et operaretur sicut a se, quid tunc Fides; quid tunc Charitas; et quid tunc Cultus; imo quid tunc Ecclesia et Religio. Nostis quod facere bonum proximo ex amore sit Charitas; at non nostis quid Charitas, cum tamen Charitas est anima, vita et essentia Fidei: et quia Charitas est omnis illa, quid tunc est Fides remota Charitate, nisi mortua; et Fides mortua non est nisi quam spectrum; voco illam spectrum, quia Jacobus Apostolus vocat Fidem absque bonis Operibus non solum mortuam sed etiam diabolicam.' "Tunc unus ex binis illis Episcopis, cum audivit Fidem suam vocari mortuam, diabolicam, et spectrum, in tantum excanduit, ut e capite suo eriperet cidarim, et conjiceret super mensam, dicens, `Non resumam antequam ultus fuero hostes Fidei Ecclesiae nostrae;' at movit caput, murmurans et dicens, `Ille Jacob, ille Jacob.' "Super cidari erat bractea, cui in sculpta fuit Sola Fides. Et tunc subito apparuit monstrum e terra surgens, cum septem capitibus, cui pedes sicut ursi, et os sicut leonis, prorsus simile Bestiae quae describitur Apoc. cap. xiii. (vers. 1, 2), cujus imago facta et adorata est (vers. 14, 15, in eodem capite): hoc spectrum e mensa desumpsi, cidarim, et dilatavit illam infra, et posuit super septem suis capitibus; quo facto, terra hiabat sub pedibus ejus, et subsidit in Infernum; quo viso, clamavit Episcopus ille, `Violentia, violentia.' "Tunc abivimus ab illis; et ecce gradus coram oculis nostris, per quos ascendimus; et redivimus supra terram, et in conspectum Caeli, ubi fuimus prius." Haec narravit mihi sapiens Anglus.
CAPUT XVI
ET audivi vocem magnam e Templo dicentem septem Angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram. 2. Et abivit primus, et effudit phialam suam super terram, et factum est ulcus malum et noxium in hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus. 3. Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari. 4. Et tertius Angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis. 5. Et audivi Angelum aquarum dicentem, Justus Domine es, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti;
6. Quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt, et sanguinem illis dedisti bibere, digni enim Sunt. 7. Et audivi alium ex Altari dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua. 8. Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines per ignem. 9. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has, et non resipuerunt dare Ipsi gloriam. 10. Et quintus Angelus effudit phialam (suam) super thronum Bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et mandebant linguas suas prae molestia. 11. Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis, et prae ulceribus suis, et non resipuerunt ex operibus suis. 12. Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur Via regum ab ortu solis. 13. Et Vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos similes ranis. 14. Sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad Congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis. 15. Ecce Venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus. 16. Et Congregavit illos in locum diem Hebraice Armageddon. 17. Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna e Templo Caeli e Throno, dicens, Factum est. 18. Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua; et terrae motus factus est magnus, qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus. 19. Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium Ceciderunt; et Babylon magna Venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius. 20. Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt. 21. Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines; et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
DETEGUNTUR IN HOC CAPITE MALA ET FALSA IN ECCLESIA REFORMATORUM PER INFLUXUM E CAELO (vers. 1):
IN CLERICOS (vers. 2);
IN LAICOS (vers. 3);
IN INTELLECTUM VERBI APUD ILLOS (vers. 4-7);
IN AMOREM APUD ILLOS (vers. 8, 9);
IN FIDEM APUD ILLOS (vers. 10, 11);
IN RATIOCINIA INTERIORA APUD ILLOS (vers. 12-15); IN OMNIA ILLORUM SIMUL (vers. 17-21).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
1. "Et audivi vocem magnam e Templo, dicentem septem Angelis, Ite, et effundite phialas irae Dei in terram," significati influxum a Domino ex intimo Caeli in Ecclesiam Reformatorum ubi illi qui in Fide separata a Charitate quoad doctrinam et quoad vitam sunt (n. 676).
2. "Et abivit primus, et effudit phialam super terram," significat in illos qui in interioribus Ecclesiae Reformatorum sunt, et doctrinae Justificationis per solam Fidem student, et vocantur Clerici (n. 677); et factum est ulcus malum et noxium," significat interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia (n. 678); "in hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus," significat apud illos qui vivunt solam Fidem, et recipiunt doctrinam ejus (n. 679).
3. "Et secundus Angelus effudit phialam suam super mare," significat influxum apud illos ibi, qui in externis ejus sunt, et in fide illa, et vocantur Laici (n. 680); "et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari," significat apud illos falsum infernale, per quod omne verum Verbi et inde Ecclesiae et fidei exstinctum est (n. 681).
4. "Et tertius Angelus effudit phialam (suam) in fluvios et fontes aquarum," significat influxum in intellectum Verbi apud illos (n. 683); "et factus est sanguis," significat vera Verbi falsificata (n. 684).
5. "Et audivi Angelum aquarum dicentem," significat Divinum Verum Verbi (n. 685); "Justus es Domine, Qui est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti," significat quod hoc sit Divina Providentia Domini, Qui; est et Qui fuit Verbum, quod alioquin prophanaretur n. (686);
6. "Quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt," significat illud propter causam, quia unicum illud, quod sola Fides absque Operibus Legis salvet, receptum pervertit omnia doctrinalia vera ex Verbo (n. 687); "et sanguinem eis dedisti bibere, quia digni sunt," significat quod permissum fuerit illic, qui in sola Fide et doctrina et vita se confirmaverunt, falsificare vera Verbi, et imbuere vitam ex falsificatis (n. 688).
7. "Et audivi alium ex Altari, dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua, significat Divinum Bonum Verbi confirmans Divinum Verum illud (n. 689).
8. "Et quartus Angelus effudit phialam suam in Solem," significat influxum in amorem illorum (n. 690); et datum est illi aestu affligere homines per ignem," significat quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris illorum erant (n. 692). 9. "Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has," significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverunt Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei (n. 692); "et non resipuerunt dare Ipsi gloriam," significat quod propterea non possint aliqua fide recipere, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, etiam quoad Humanum, tametsi Verbum id docet (n. 693).
10. "Et quintus Angelus effudit phialam suam super thronum Bestiae," significat influxum in fidem illorum (n. 694); et factum est regnum ejus tenebrosum," significat quod non apparent nisi falsa (n. 695); "et mandebant linguas suas prae molestia," significat quod non sustinerent vera (n. 696).
11. "Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis et prae ulceribus suis," significat quod non agnoscere potuerit Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae propter repugnantias ex interioribus falsis et malis (n. 697); et non resipuerunt ab operibus suis," significat quod tametsi instructi ex Verbo usque non recedant a falsis fidei et inde malis vitae (n. 698).
12. "Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem," significat influxum in ratiocinia interiora illorum, per suae confirmant Justificationem per solam Fidem (n. 699); "et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis," significat quod remota sint falsa ratiociniorum illorum apud eos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in Novam Ecclesiam introducendi (n. 700).
13. "Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae," significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate Personarum Divinitatis, et super doctrina Justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis (n. 701); "spiritus tres immundos similes ranis," significat quod orirentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera (n. 702).
14. "Sunt enim spiritus daemonum," significat quod essent cupiditates falsificandi vera et ratiocinandi ex falsis (n. 703); "facientes signa ad abeundum ad reges terrae et totius orbis, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis," significat contestationes quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota illa Ecclesia, qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae (n. 704).
15. "Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua," significat Adventum Domini, et tunc Caelum illis qui spectant ad Ipsum, et permanent in vita secundum praecepta Ipsius, quae sunt vera Verbi (n. 705): "ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus," significat ne sint cum illis qui in nullis veris sunt, et appareant amores infernales eorum (n. 706).
16. "Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon," significat statum pugnae ex falsis contra vera, et animum destruendi Novam Ecclesiam, oriundum ex amore imperii et supreminentiae (n. 707). 17. "Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem," significat influxum in omnia simul apud illos (n. 708); "et exivit vox magnae Templo Caeli e Throno, dicens, Factum est," significat sic manifestatum a Domino, quod omnia Ecclesiae devastata sint, et quod nunc Ultimum Judicium instet (n. 709).
18. "Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua," significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali (n. 710); "et terrae motus factus est magnus, qualis non factus equo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus, significat omnium Ecclesiae quasi concussiones, paroxysmos, inversiones, et detractiones e Caelo (n. 711).
19. "Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt," significat quod Ecclesia illa quoad doctrinam ab illis prorsus destructa sit, pariter omnes haereses quae ab illa emanarunt (n. 712); "et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius," significat tunc etiam destructionem dogma tum Religiosi Catholico Romani (n. 713).
20. "Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt," significat quod non aliquod verum fidei amplius, nec aliquod bonum amoris amplius (n. 714).
21. "Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines," significat dira et atrocia falsa per quae omne verum Verbi et inde Ecclesiae destructum est (n. 714(b)); "et blasphemarunt (homines) Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde," significat quod quia confirmaverunt apud se talia falsa, negaverint vera adeo ut non possint cognoscere illa, propter repugnantias oriundas ex interioribus illorum falsis et malis (n. 715).