687. (Vers. 6.) "Quia Sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt," significat illud propter causa in, quia unicum illud, quod sola Fides absque Operibus Legis salvet, receptum pervertit omnia doctrinalia vera ex Verbo. - Per "effundere sanguinem" significatur hic (ut supra, n. 684), falsificare vera Verbi, ita pervertere illa; per "sanctos" significantur illi qui in veris in Ecclesia sunt, ita quoque abstracte vera Ecclesiae (n. 586); per "prophetas" significantur qui in doctrinalibus ex Verbo sunt, ita quoque abstracte doctrinalia ex Verbo (n. 133).