Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 688

Previous Number Next Number See English 

688. "Et Sanguinem eis dedisti bibere, quia digni sunt?" significat quod ex Divina Providentia Domini permissum fuerit illis, qui in sola Fide et doctrina et vita se confirmaverunt, falsificare vera Verbi, et imbuere vitam ex falsificatis. - Per "bibere sanguinem" significatur non modo falsificare vera Verbi, sed etiam imbuere vitam ex falsificatis; nam qui bibit, appropriat sibi et imbuit. Dicitur "quia digni sunt," ex causa quia illi qui recipiunt solam Fidem, et vivunt secundum illam, in malis sunt quoad vitam, et malum id apud eos operatur; et de illis qui in malis sunt, dicitur hic "quod digni sint," sicut in mundo, qui propter malefacta puniuntur. De Divina Providentia circa id, videatur supra (n. 686).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church