689. (Vers. 7.) "Et audivi alium et Altari, dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens vera et justa judicia Tua," significat Divinum Bonum Verbi confirmans Divinum Verum illud. - Per "alium," nempe Angelum, significatur Divinum Bonum Verbi; per "Angelum" significatur Divinum a Domino (n. 415, 631,{1} 633); et per "Angelum ex Altari" significatur Divinum Bonum Amoris (n. 648); hic Divinum Bonum Verbi, quia de Verbo adhuc agitur, et quia per "Angelum aquarum" significatur Divinum Verum Verbi (n. 685): nunc quia Divinum Bonum Verbi et Divinum Verum Verbi unum faciunt, ideo similia significantur per quae Angelus aquarum locutus est et quae Angelus ex Altari; Angelus aquarum enim dixit, "Justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti;" hic vero ex Altari dixit, "Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua." Haec et illa similia significant, solum cum discrimine, quod unus locutus sit ex Vero, alter ex Bono, et quod unus confirmaverit quod alter locutus est, sed per alias voces; unus per voces quae pertinent ad classem veri, et alter per voces quae pertinent ad classem boni: est enim conjugium veri et boni in singulis Verbi (n. 97), et dantur voces boni et voces veri, quae apparent aliae, sed usque involvunt similia. @1 631 pro "431"$