Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 695

Previous Number Next Number See English 

695. "Et factum est regnum ejus tenebrosum," significat quod non apparerent nisi falsa. - Per "tenebras" significantur falsa, quia per "lucem" significatur verum: quod "tenebrae" significent falsa per quae mala, et quod "caligo" falsa ex malis, videatur supra (n. 413{1}): inde per "factum est regnum Bestiae tenebrosum," significatur quod non apparerent nisi quam falsa. Quod illi qui Fidem separatam a Charitate confirmaverunt, falsificent totum Verbum, videatur supra (n. 536, 610): quod illis non sint aliqua vera (n. 489,{2} 501, 653); sed mere falsa (n. 563, 597, 602). Sed falsa fidei eorum non quidem apparent coram ipsis ut tenebrosa, hoc est, ut falsa, sed apparent ut lucida, hoc est, ut vera, postquam confirmaverunt illa; at usque dum spectantur e luce Caeli, quae detegit omnia, apparent ut tenebrosa: quare dum lux Caeli in cameras apud illos in Inferno influit, fit ita tenebrosum, ut non videat unus alterum; quare omne infernum clausum est, ut ne quidem pateat rima, et tunc in suo lumine sunt. Quod non sibi appareant in tenebris sed in lumine, tametsi in falsis Sunt, est quia falsa eorum, postquam confirmaverunt illa, apparent illis sicut vera; inde lumen eorum; sed est lumen fatuum, sicut est lumen confirmationis falsi: lumen hoc correspondet lumini visus noctuarum et vespertilionum, quibus tenebrae sunt lumen, et lumen tenebrae; imo quibus sol est mera caligo; tales oculos nanciscuntur illi post mortem, qui se in mundo in falsis confirmaverunt, eo usque ut videant falsum sicut verum, ac verum sicut falsum. @1 413 pro "513"$ @2 489 pro "467"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church