Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 696

Previous Number Next Number See English 

696. "Et mandebant linguas suas prae molestia," significat quod non sustinerent vera. - Per "molestiam" non intelligitur molestia ex falsis; haec illis non aliquam molestiam faciunt; sed intelligitur molestia ex veris, ita quod non sustineant illa: per "mandere linguas" significatur non velle audire vera, per "linguam" enim significatur confessio veri, quia lingua inservit cogitationi pro loquela, ac spiritualiter pro confessione; per "mandere linguam" significatur detinere cogitationem ab audiendis veris. Quod hoc per "mandere linguam" significetur, non potest confirmari ex Verbo, quia ibi non legitur; sed datum est id scire ab experientia in mundo spirituali; ibi dum aliquis loquitur vera fidei, spiritus qui non sustinent audire vera retinent linguas suas per dentes, et quoque mordent inducunt aliis linguas suas et labia dentibus tangere, et hoc usque ad molestiam: ex his nunc patet, quod per "mandebant{1} linguas suas prae molestia" significetur quod non sustinerent vera. Quod lingua, ut organum loquelae, significet cogitationem et confessionem, et quoque doctrinam veri, videatur supra (n. 282{2}). @1 mandebant pro "lambebant"$ @2 282 pro "182"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church