Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 697

Previous Number Next Number See English 

697. (Vers. 11) "Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis significat quod non agnoscere potuerint Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae propter repugnantias ex interioribus falsis is et malis, oriundis ex dogmatico sola Fide agnito et recepto. - Per "blasphemare Deum Caeli" significatur negare aut non agnoscere Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae (n. 571, 582); per "molestias" significantur molestiae agnoscendi id, ut supra (n. 696), ita repugnantiae ex interioribus falsis, nam quod repugnat hoc molestum est; "molestiae" praedicantur de falsis; per "ulcera" significantur interiora mala, ut supra (n. 678); et quia interiora mala ac falsa oriuntur ex dogmatico de sola Fide agnito et recepto, ideo etiam hoc significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church