698. "Et non resipuerunt ad operibus suis," significat quod tametsi instructi ex Verbo, usque non recedant a falsis Fidei et inde malis vitae. - Per "non resipiscere" significatur non recedere, ut supra (n. 693); et per "opera" hic significantur falsa fidei et inde mala vitae, ut supra (n. 641). Secundum Sensum literae est quod molestiae et ulcera non possent adigere illos ad resipiscendum a falsis et malis; sed secundum Sensuum spiritualem est, quod instructio ex Verbo non posset adigere illos a falsis et malis, quia haec infernalia sunt. Ex his patet, quod per "non resipuerunt ex operibus suis significetur quod tametsi instructi ex Verbo usque non recedant a falsis fidei et inde malis vitae. Dicitur quod "opera" hic sint falsa fidei et inde mala vitae; ita dicitur quia falsum fidei praecedit, et malum vitae sequitur: falsum enim fidei est, quod malum non damnet illum qui in Fide est; inde homo vivit secure non cogitando de aliquo malo, et sic nunquam resipiscit, seu paenitentiam agit; similiter facit si sibi persuadet quod Opera nihil ad salutem faciant, sed sola Fides absque illis.