Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 70

Previous Number Next Number See English 

70. Quoniam Dominus Solus pro Deo Caeli et Terrae agnoscitur ab illis qui e Nova Ipsius Ecclesia in Caelis sunt et in Terris erunt, ideo in primo capite Apocalypseos de Solo Domino agitur, et in binis his sequentibus est Solus Qui loquitur ad Ecclesias, et Solus Qui dabit felicia vitae aeternae. Quod Solus sit Qui loquitur ad Ecclesias, patet ex his:

"Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit Qui tenet septem Stellas in dextra Sua; Qui ambulat in medio septem Candelabrorum aureorum" (cap. ii. 1);

"Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus" (cap. ii. 8);

Angelo Ecclesiae quae in Pergamo scribe: Haec dicit Qui habet romphaeam ancipitem acutam" (cap. ii. 1);

Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe: Haec dicit Filius Dei, Qui habet oculos sicut flammam ignis, et pedes similes chalcolibano" (cap. ii. 18);

"Angelo Ecclesiae quae in Sardibus scribe: Haec dicit Qui habet septem Spiritus Dei et septem Stellas" (cap. iii. 1);

"Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe: Haec dicit Sanctus Verus, Qui habet clavem Davidis" (cap. iii. 7);

"Et Angelo Ecclesiae in Laodicea scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium creaturae Dei" (cap. iii. 14). Haec desumpta sunt ex capite primo, in quo de Solo Domino agitur et Ipse ibi per omnia illa describitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church