Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quod Dominus Solus daturus sit felicia vitae aeternae illis qui ab Ecclesia Ipsius sunt et erunt, patet ex his:

Dominus dixit ad Ephesinam Ecclesiam: "Vincenti dabo ut comedat de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" (cap. ii. 7);

Ad Ecclesiam Smyrnaeorum: "Dabo tibi coronam vitae; ac vincens non laedetur a morte secunda" (cap. ii. 10, 11);

Ad Ecclesiam in Pergamo: "Vincenti dabo edere ex Manne abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo Nomen novum{1} scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit" (cap. ii. 17);

Ad Ecclesiam in Thyatiris: "Dabo illi potestatem super gentes, et dabo illi stellam matutinam" (cap. ii. 26, 28); Ad Ecclesiam in Philadelphia: "Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et scribam super illum Nomen Dei Mei, Nomen Novae Hierosolymae, et Nomen Meum novum" (cap. iii. 12); Ad Ecclesiam in Laodicea: "Vincenti dabo sedere Mecum in novum Meo" (cap. iii. 21). Ex his etiam patet, quod Dominus Solus in Nova Ecclesia agnoscatur: inde est quod Ecclesia illa dicatur "Uxor Agni" (Apoc. xix. 7, 9; cap. xxi{2}. 9, 10). @1 novum pro "meum"$ @2 xxi. pro "xx."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church