Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 717

Previous Number Next Number See English 

717. EXPLICATIO. Actum est in antecedentibus, a capite vii. ad Caput xvi. inclusive, de Reformatis; agitur nunc in hoc capite et in sequente de Pontificiis, inter quos illi qui sibi potestatem aperiendi et claudendi Caelum vindicaverunt, intelliguntur per "Babyloniam." Hic itaque primum dicetur quid in specie per "Babyloniam" intelligitur. Per "Babyloniam" seu "Babelem" intelligitur Amor dominandi super sancta Ecclesiae ex amore sui; et quia ille amor scandit quousque laxatur ei frenum, et sancta Ecclesiae etiam sunt sancta Caeli, ideo per "Babyloniam" seu "Babelem' etiam significatur Dominium super Caelum. Et quia illi amor sic agit Diabolum, qui similia affectat, ille non potest aliter quam prophanare sancta, adulterando bona et vera Verbi; ideo per "Babyloniam" seu "Babelem" etiam significatur Prophanatio sancti, ac Adulteratio boni et veri Verbi. Haec sunt quae significantur per "Babyloniam" hic in Apocalypsi, et per "Babelem" in Verbo Prophetico et Historico, in his locis:

De Babele: "Ecce dies Jehovae venit crudelis: stellae caelorum et sidera illorum non lucent luce sua; obtenebratus est Sol in ortu suo, et Luna non splendere facit lumen suum. Cessare faciam elationem superborum, et fastum violentorum humiliabo. Babel, ornamentum regnorum, erit sicut eversio Dei Sodoma et Gomorrha cubabunt ibi tziim,{1} implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi, respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus" (Esaj. xiii. 1, 9-11, 19, 21, 22{2}; praeter plura alia in toto illo capite). "Enunties hanc parabolam de Rege Babelis: Demissa est in Infernum magnificentia tua: cecidisti de Caelo Lucifer; tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo veruntamen in Infernum demissus es: surgam contra eos,{3} et exscindam Babeli nomen et residuum" (Esaj. xiv. 4, 11-15, 22{4}; praeter plura in toto illo capite). "Locutus est Jehovah contra Babelem: Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo. Disponite vos contra Babelem circum circa, jaculamini contra eam, nec parcite telis: quomodo facta est in desolationem Babel inter gentes: contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis: siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriatur; ideo habitabunt ibi tziim cum ijim, et habitabunt in ea noctuae, juxta eversionem Dei Sodomam et Gomorrham" (Jerem. I. 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40{5}; praeter plura alia de "Babele" in toto illo capite) "Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt: deserite eam, quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes: ecce Ego contra te, Mons perdens, perdens universum terram: devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis. Visitabo super Belem in Babele; extraham bolum ejus ex ore ejus, ut non amplius confluant ad eum gentes; etiam murus Babelis concidet. Ecce dies venientes, quibus visitabo super sculptilia Babelis, ut omnis terra ejus pudefiat. Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores. Imo inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et antistites ejus, ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (Jerem. li. 7, 9, 24, 44, 47, 53, 57{6}; praeter plura alia in toto illo capite de "Babele");

Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra; non thronus: sume molam et mole farinam; revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, videatur opprobrium tuum. Dixisti, In aeternum ero domina non recordata es finis: confisa es in malitia tua: dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: veniet subito devastatio. non scias: persta in incantationibus tuis,in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, forte poterunt prodesse, forte terribilis fies" (Esaj. xlvii. 1-3, 7, 10-12; praeter plura de "Babele" in illo capite). Similia significantur per "Urbem" et "Turrim," Cujus caput in Caelo, quam venientes ex Oriente in valle Schinear aedificare aggressi sunt, quorum labia Jehovah e Caelo descendens confudit; unde nomen loci "Babel" (confusio) (Gen.xi. 1-9). Similia significantur per haec sequentia apud Danielem:

Per statuam visam Nebuchadnezari Regi Babelis, cujus pedes erant ex parte ferrum et ex parte argilla, quam Lapis excisus non per manum percussit et contrivit, et facta sunt omnia statuae sicut palea in areis, et Lapis factus est in Petram magnam (Dan. ii. 31-47);

Per statuam magnam, quam Nebuchadnezar Rex Babelis fecit, et mandavit ut coram illa prociderent et adorarent et quod qui non facerent, projicerentur in fornacem ignis (Dan. iii. 1-7, seq.);

Per arborem crescentem usque dum altitudo ejus pertingeret Caelum, et prospectus ejus ad finem terrae, quam Vigil et Sanctus e Caelo descendens jussit ut excideretur, amputeretur, discuteretur et dispergeretur; et quia Rex Babelis per illam repraesentabatur, factum est quod depelleretur ab homine, cum bestiis habitaret, herbam sicut bos comederet (Dan. iv. 1 ad fin.);

Per quod Belshazar Rex Babelis cum magnatibus, uxoribus et pellicibus suis, biberet vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis; propter quae scriptum est in pariete, et ipse Rex in eodem die occisus est (Dan v. (1) ad fin);

Per edictum Darii Medi Regis Babelis, quod nemo intra triginta dies peteret aliquid a Deo nec ab homine, sed a Rege solo; si secus, conjiceretur in foveam leonum (Dan. vi. 8 ad fin);

Perque quatuor bestias ascendentes ex mari visas Danieli, quarum quarta terribilis, robusta, habens dentes ferri magnos comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit; et quod tunc judicium consederit, et libri aperti sunt, et occisa sit bestia, et data in combustionem ignis: et quod tunc visus sit cum nubibus Caelorum veniens sicut Filius Hominis, Cui datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi et gentes et linguae Ipsum colent; "dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (Dan. vii. 1-14, seq.). @1 tziim pro "jiim"$ @2 1, 9-11, 19, 21, 22 pro "1, 9, 10, 11, 14, 19, 21, 22"$ @3 eos pro "te"$ @4 22 pro "21"$ @5 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40 pro "1, 13, 14, 23, 29, 31, 34, 39, 40"$ @6 7, 9, 25, 44, 47, 53, 57 pro "1, 7, 9, 20, 44, 47, 53, 57"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church