716. His adjiciam hoc MEMORABILE:-
In mundo spirituali locutus sum cum quibusdam Episcopis Angliae, ibi de Opusculis editis Londini Anno 1758, quae erant De Caelo et Inferno, De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti De Ultimo Judicio, De Equo Albo, et De Telluribus in universo; quae Opuscula ad omnes Episcopos et ad plures Magnates seu Lords, dono missa sunt. Dixerunt, quod receperint illa, viderint illa, at quod non reputaverint illa digna, tametsi scite scripta: et quoque quod persuaserint quibuscunque possent ne legerentur. Quaesivi cur hoc, cum tamen ibi sunt Arcana de Caelo et Inferno, et de Vita post mortem, et plura dignissima, quae a Domino revelata sunt pro illis, qui{1} e Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. Sed dixerunt, "Quid haec ad nos:" et effuderunt vituperia contra illa, sicut prius in mundo. Audivi. Et tunc lecta sunt coram illis, ex Apocalypsi, haec:
"Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis: et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis: sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni De Omnipotentis: et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon" (Apoc. xvi. 12-16). Haec coram illis explicata sunt, et dictum est, quod illi essent, et similes alibi, qui per illa intelliguntur. Haec, quae dicta sunt ad Episcopos, Rex Avus Regis hodie regnantis e Caelo audivit; et aliquantum indignatus dixit, "Quid hoc." Et tunc quidam ex illis, qui non unum cum illis in mundo fecerat, convertit se ad Regem, et dixit, "Illi quos nunc vides oculis tuis, cogitaverunt in mundo, et inde etiam nunc cogitant, de Divino Humano Domini sicut de humano vulgaris hominis; et addicant omnem Salvationem et Redemptionem Deo Patri, et non Domino nisi sicut causae propter quam; credunt enim in Deum Patrem, et non in Ipsius Filium, tametsi sciunt ex Domino, quod Voluntas Patris sit ut credant in Filium, et quod qui credunt in Filium vitam aeternam habeant, et quod qui non credunt in Filium non visuri sint vitam. Praeter quod Charitatem, quae fit a Domino per hominem ut ab illo, a puncto Salvationis ejiciant." Ulterius loquens cum Rege detexit Hierarchiam, quam plures ex illis continuo affectant et quoque exercent; quam constabiliunt per conjunctionem et colligationem, quae fit per emissarios, internuntios, epistolas et loquelas, ecclesiastica et simul politica auctoritate suffultas, cum omnibus sui Ordinis; ex quo cohaerent paene omnes sicut unus fascis; et quod per illam Hierarchium etiam effectum sit, quod supra nominata Opera pro Nova Hierosolyma, tametsi Londini edita, et ad illos dono missa, tam foede rejecta sint ut ne quidem digna habita sint inter Libros recensionis nominari. His auditis Rex obstupuit, imprimis quod ita cogitaverint de Domino, Qui tamen est Deus Caeli et Terrae; ac de Charitate, quae tamen est ipsa Religio. Et tunc per lucem e Caelo immissam aperta sunt interiora mentis et fidei illorum; et Rex vidit, et tunc dixit, "Abite; heu quis potest in tantum occalescere ad audiendum aliquid de Caelo, et de Vita aeterna." Deinde a Rege inquisitum est, unde illis tam universalis obedientia a Clero; et dictum est, quod sit a concessa cuivis Episcopo in sua dioecesi potestate nominandi coram Rege modo unum ad Ecclesias, et non sicut in aliis Regnis, tres, etiam vocatos; et quod ex ea potestate illis sit auctoritas promovendi Clientes ad honores eminentiores et ad reditus largiores, quemlibet secundum obedientiam quam praestitit. Detectum etiam est quousque Hierarchia illa progredi possit, et quod progrediatur eousque ut Dominium sit essentiale, et Religio formale. Apertus etiam est horum ardor dominandi, et spectatus ab angelis; et visum quod excedat ardorem dominandi illorum qui in saeculari potestate sunt. @1 qui pro "quae"$
CAPUT XVII. ET venit unus ex septem Angelis habentibus Septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium Meretricis magnae Sedentis super aquis multis;
2. Cum qua scortati sunt Reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram. 3. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi Mulierem Sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente Capita septem, et cornua decem. 4. Et Mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus. 5. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae. 6. Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna. 7. Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris? ego tibi dicam mysterium Mulieris, et Bestiae portantis illam, habentis septem Capita et decem Cornua. 8. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes Super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est. 9. Haec mens habens Sapientiam: septem Capita Montes sunt Septem ubi Mulier sedet super illis. 10. Et Reges septem Sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum Venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere. 11. Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, de Septem est, et in interitum abit. 12. Et decem Cornua, quae vidisti, decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia. 13. Hi unam Sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent. 14. Hi cum Agno pugnabunt, Sed Agnus Vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles. 15. Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae Sunt, et gentes et linguae. 16. Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne. 17. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae, donec consummentur{1} verba Dei. @1 consummentur pro "consummarentur" (Vide n. 750; tum quoque Apoc. Explic., ed. photolith.)$ 18. Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum Super Reges terrae.
SENSUS SPIRITUALIS. CONTENTUM TOTIUS CAPITIS. DE RELIGIOSO ROMANO CATHOLICO:
DESCRIBITUR QUALITER FALSIFICAVERAT VERBUM, ET INDE OMNIA VERA ECCLESIAE PERVERTERAT (vers. 1-7);
QUOMODO ILLA FALSIFICAVERAT ET PERVERTERAT APUD ILLOS QUI DOMINIO EJUS SUBJECTI SUNT (vers. 8-11);
QUOD MINUS APUD ILLOS QUI NON ITA DOMINIO EJUS SE SUBJECERANT (vers. 12-15). DE REFORMATIS:
QUOD SE JUGO DOMINATIONIS EJUS SUBTRAXERINT (vers. 16, 17);
DE DOMINATIONE EJUS USQUE (n. 18). CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Et venit unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me," significat nunc influxum et revelationem a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano (n. 718): dicens mihi, (Veni,) ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis," significat revelationem de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi (n. 719). 2. "Cum qua scortati sunt Reges terrae," significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo (n. 720); "et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram," significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso illo sunt (n. 721). 3. "Et detulit me in desertum in spiritu," significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt (n. 722); "et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae," significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato (n. 723); "habente capita septem et cornua decem," significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam (n. 724). 4. "Et Mulier circuminduta purpura et coccino," significat Divinum Bonum et Divinum Verum caeleste, quae sunt Verbi, apud illos (n. 725); "et inaurata auro et lapide pretioso," significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos (n. 726); "et margaritis," significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos (n. 727); "habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus, significat Religiosum illud ex sanctis Verbi prophanatis, et ex bonis et veris ejus per dira falsa conspurcatis (n. 728). 5. "(Et) super fronte ejus (nomen) scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae," significat Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt (n. 729). 6. "Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu," significat Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis Veris et Bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae (n. 730); "et admiratus sum videns illam admiratione magna," significat stuporem quod Religiosum illud tale sit{1} interius, cum tamen aliter apparet (n. 731). @1 sit pro "fit"$ 7. "Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris ego tibi dicam mysterium Mulieris et Bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua," significat detectionem, quid illa quae praecedunt et visa sunt significant (n. 732). 8. "Bestia quam vidisti, erat et non est," significat Verbum apud illos Pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum (n. 733); "et futura est ascendere e, abysso, et in interitum abire," significat deliberatum in Consistorio Papali aliquoties de receptione et lectione Verbi a Laicis et Vulgo, sed rejectum (n. 734); "et mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est, "significat obstupescentiam illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ab instauratione ejus affectarunt dominium super Caelum et Terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum, usque sit (n. 735). 9, 10. "Haec mens habens sapientiam," significat quod haec interpretatio sit in Sensu naturali, sed pro illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt (n. 736); "septem Capita Montes sunt septem, et Mulier sedet super illis, et Reges septem sunt," significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum illud fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata (n. 737); "quinque ceciderunt, et unus est et alter nondum venit: et quando venerit, brevi illum oportet manere," significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, (et cum venit) non permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum (n. 738). 11. "Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit," significat quod Verbum, de quo prius, sit Ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferantur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant (n. 739). 12. "Et decem Cornua (, quae vidisti,) decem Reges sunt, qui nondum regnum acceperunt," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est (n. 740); "sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia," significat quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum sicut in Divinis veris ejus essent (n. 741). 13. "Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent," significat quod illi unanimiter agnoscant quod regimen et dominium super Ecclesiam unice fit per Verbum (n. 742). 14. "Hi cum Agne pugnabunt, sed Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est et Rex regum." significat pugnam Domini cum illis de agnitione Divini Humani Ipsius, quia Dominus in Illo est Deus Caeli et Terrae, et quoque Verbum (n 743); "et qui cum Ipso vocati, electi et fideles," significat quod qui Dominum Solum adeunt et colunt, sint qui in Caelum veniunt, tam qui in Ecclesiae externis sunt, quam qui in ejus internis et intimis sunt (n. 744). 15. "Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae sunt, gentes et linguae," significat Quod sub Dominio Papali sint, sed in veris Verbi a Religioso illo diversimodo adulteratis et prophanatis, qui ex varia doctrina et disciplina, et ex varia religione et confessione ejus sunt (n. 745). 16. "Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris apud Protestantes, qui jugum Dominii Papalis a se prorsus rejecerunt (n. 746); "et desolatam facient illam, et nudam," significat quod exuent se falsis et malis ejus (n. 747); "et carnes ejus comedent, et illam comburent igne," significat quod mala et falsa, quae propria illius Religiosi sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt (n. 748). 17. "Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae," significat judicium apud illos a Domino, quod Religiosum Catholico Romanum prorsus repudiarent et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ac judicium unanimum quod Verbum agnoscerent, et super illo Ecclesiam fundarent (n. 749), "donec consummentur{1} verba Dei," significat usque dum impleta sunt omnia quae de illis praedicta sunt (n. 750).18. "Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae," significat quod Religiosum Catholico Romanum quoad Doctrinam regnet in Christiano Orbe, et ad aliquam partem etiam adhuc apud Reformatos, tametsi non sub Dominio Papali sunt (n. 751). @1 consummentur pro "consummarentur"$