715. "Et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde," significat quod, quia confirmaverunt apud se talia falsa, negaverint vera adeo ut non possint agnoscere illa, propter repugnantias oriundas ex interioribus eorum falsis et malis. - Per "blasphemare Deum" significatur negare et non agnoscere Dominum esse Solum Deum Caeli et Terrae (n. 571,{1} 582, 697), similiter verum Verbi; "quia magna erat plaga ejus valde" significat propter dira et atrocia illa falsa ex confirmato dogmate de justificatione per solam Fidem (n. 714b{2}): quod non possint agnoscere propter illa, est quia confirmatio falsi est negatio veri. Apparet sicut intelligatur quod "plaga grandinis" tanta fuerit, ut ex cruciatu aut dolore impulsus ejus blasphemaverint Deum; verum hoc non intelligitur, sed quod non potuerint agnoscere vera propter falsa; similiter ut prius in hoc capite, ubi dicitur quod blasphemaverint Nomen Dei "prae aestu" (vers. 9); et quod blasphemaverint Deum Caeli "prae molestiis, et prae ulceribus" (vers. 11;) (quae explicata videantur, n. 692 et 697). @1 571 pro "551"$ @2 714b pro "715"$