719. "Dicens mihi, (Veni,) ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis," significat revelationem de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi. - Per "dicere" et "ostendere" significatur revelatio; per "judicium" significatur status ejus in fine ejus; per "Meretricem magnam" significatur prophanatio sanctorum Verbi et Ecclesiae, ac adulteratio boni et veri; per "aquas multas" significantur veritates Verbi adulteratae; per "sedere super illis" significatur esse et vivere in illis: quod per "moechari," "scortari" et "adulterari" significetur falsificare et adulterare Verbum, videatur supra (n. 134, 620, 632); et quod per "aquas" significentur vera ejus (n. 50, 563, 614, 685), hic illa adulterata et prophanata, quia dicitur "Meretrix" super illis; ex his patet, quod per "dicens mihi, Ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis" significetur revelatio de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi. Simile dicitur de "Babele" apud Jeremiam:
"Jehovah faciet id quod locutus est contra habitatores Babelis; quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui" (cap.{1} li. 12, 13). Quod dicatur quod ab illis vera Verbi adulterata et prophanata sint, est quia applicuerunt vera Verbi ad obtinendum dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, et ad vindicandum sibi Divinam potestatem Domini; et applicare vera Verbi ad obtinendum dominium super sancta Ecclesiae et Caeli, est adulterare illa; et applicare illa ad vindicandum sibi Divinam potestatem Domini, est prophanare Quod sua dogmata confirmaverint ex Verbo, notum est; sed lege illa et attende, et videbis quod applicuerint omnia illa, quae ex Verbo desumpserunt, ad dominium super animas hominum, et ad acquirendum sibi potentiam, auctoritatem et majestatem Divinam. Inde est quod Babylon dicatur "mater scortationum et abominationum terrae" (vers. 5). @1 cap. pro "Esaj."$