Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 720

Previous Number Next Number See English 

720. (Vers. 2.) "Cum qua scortati sunt Reges terrae," significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo. -Per "scortari" significatur falsificare et adulterare vera, ut mox supra (n. 719); per "reges terrae" significantur vera Ecclesiae quae ex Verbo, per "reges" vera ex bono, et per "terram" Ecclesia: quod per "reges" significentur illi qui in veris ex bono sunt ex Domino, et inde abstracte vera ex bono, videatur supra (n. 20, 664), hic illa adulterata et prophanata. Dicitur quod "reges terrae cum Meretrice magna scortati sint, ita sicut vera Ecclesiae quae ex Verbo, quae significantur per "reges terrae;" sed hoc est secundum stylum Verbi in Sensu literae, in quo tribuitur Deo ac Divinis quae ab Ipso, quae sunt vera Verbi, quae tamen fiunt ab homine et ejus malis, ut supra saepius; quare genuinus Sensus, qui est Sensus spiritualis, est, quod Religiosum illud vera Ecclesiae, quae ex Verbo, adulteraverit, imo prophanaverit. Qui non Sensum spiritualem Verbi novit, facile potest hallucinari, credendo quod per "reges terrae" intelligantur Reges terrae; cum tamen non Reges intelliguntur, sed Vera ex bono, et in opposito sensu Falsa ex malo. Ut adhuc videatur quod per "reges terrae" non aliud quam vera aut falsa Ecclesiae intelligantur, et per "scortationes eorum" vera Ecclesiae, quae ex Verbo, falsificata, adulterata et prophanata, adducentur aliqua loca ex Apocalypsi, et ex Daniele, ex quibus quisque, qui potest reflectere, videre potest quod non Reges intelligantur; quae sint:

Jesus Christus "fecit nos Reges et Sacerdotes" (Apoc. i. 6); "Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra"(Apoc. v. 10);

"Comedetis carnes Regum, carnes chiliarchorum, carnes equorum et sedentium super illis" (Apoc. xix. 18);

"Septem Capita" Bestiae coccineae "septem montes sunt, et Reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, et Bestia Rex octavus est, et de septem est" (Apoc. xvii. (9,) 10, 11);

"Decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt" (Apoc. xvii. 12);

etiam dicitur sicut hic, quod "Reges terrae cum Meretrice scortati et deliciati sint" (Apoc. xviii. 3,9). Quis, qui potest reflectere, non videt quod per "reges" hic non intelligantur Reges. Similiter apud Danielem, ut quod Per "hircum hirsutum" intelligatur "Rex," et per "cornu ejus magnum inter oculos Rex primus ; et cum ad summum venirent praevaricationes, exsurgeret Rex durus faciebus ac intelligens subtilia" (Dan. viii. 21, 23);

Quod quatuor Bestiae ascendentes ex mari, "essent quatuor Reges qui surgent de terra;" et quod decem cornua Bestiae quartae "decem Reges essent," et quod "alius surgeret post eos, qui tres Reges humiliabit" (Dan. vii. 17,24);

Pariter quod Rex meridiei et Rex septentrionis pugnarent inter se; et quod Rex meridiei mitteret filiam suam ad Regem septentrionis; et quod hic Rex exaltaret se contra Deum, et quod deum alienum agnosceret: et quod illos, qui agnituri illum deum, honoraret auro, argento, lapide pretioso et desiderabilibus, et illos dominari faceret in multos, et terram divideret pretio: et quod plantaret tentoria tabernaculi sui inter maria, circa montem decoris sanctitatis; sed quod venturus sit ad finem suum; praeter plura alia (Dan. xi. I ad fin.):

per "Regem meridiei" significatur Regnum seu Ecclesia ab illis qui in veris sunt, et per "Regem septentrionis" significatur Regnum et Ecclesia ab illis qui in falsis sunt; est enim propheticum de Ecclesiis venturis, quales futurae in principio, et quales postea. Causa quod qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur "reges," est quia vocantur "filii" Domini; et quia regenerati sunt ab Ipso, vocantur "nati ab Ipso," et quoque "haeredes;" et quia Dominus est Ipse Rex, ac Caelum et Ecclesia sunt Regnum Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church