721. "Et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram," significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso ille sunt. -Per "inebriari vino scortationis" significatur insanire in spiritualibus ex falsificatione veritatum Verbi, hic ex adulteratione illarum; per "vinum" significatur Divinum Verum Verbi (n. 316), et per "scortationem" significatur falsificatio et adulteratio ejus (n. 134, 620, 632, 635); inde per "inebriari ex illo vino" significatur insanire in spiritualibus; per "inhabitantes terram" significantur illi qui in Ecclesia sunt, ut supra (cap. xi. 10; cap. xii. 12; cap. xiii. 13, 14; cap. xiv. 6{1}), hic autem qui in Religioso illo sunt, quoniam non ibi est Ecclesia, ex causa quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum, et quia invocant mortuos, ut supra (n. 718). Quod "inebriari illo vino" significet insanire in spiritualibus, quidem absque confirmatione ex aliis locis in Verbo videri potest; sed quia plures non vident id, ex eo quod non spiritualiter sed sensualiter, hoc est, materialiter de singulis Verbi, dum legunt id, cogitent, velim aliqua loca e Verbo adducere confirmantia quod "inebriari" ibi significet insanire in spiritualibus, hoc est, in theologicis; quae sint:
"Inebriati sunt sine vino, titubant sine sicera" (Esaj. xxix. 9):
"Audi afflicta, Ebria sed sine vino" (Esaj. li. 21);
"Calix auri Babel in manu Jehovae, Inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo Insaniunt gentes" (Jerem. li. 7); "Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia illorum, et Inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (Jerem. li. 37,{2} 39);
"Cecidit, cecidit Babylon, quia ex vino scortationis suae potavit omnes gentes" (Apoc. xiv. 8; cap. xviii. 3);
"Omnis uter impleatur vino: ecce implebo omnes habitatores terrae hujus, reges, sacerdotes et prophetas, Ebrietate " (Jerem. xiii. 12, 13);
"Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis" (Ezech. xxiii. 32, 33);
"Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, Inebriaberis et revelaberis" (Thren. iv. 21);
"Etiam tu Inebriaberis" (Nah. iii. 11);
"Bibite et Inebriamini, et vomite et cadite, ut non resurgatis" (Jerem. xxv. 27):
"Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram" (Esaj. v. 21, 22). (Praeter alibi, ut Esaj. xix. 11, 12, 14; cap. xxiv. 20; cap. xxviii. 1,3,7, 8{3}: cap. Ivi. 12 Jerem. xxiii. 9, 10; Thren. iii. 15 ; Hosch. iv. 11, 12, 17, 18; Joel i. 5-7 ; Hab. ii. 15; Psalm. lxxv. 9{4} (B.A. 8) Psalm. cvii.{5} 27.) @1 6 pro "16"$ @2 37 pro "32"$ @3 1, 3, 7, 8 pro "1, 3, 7, 8, 9"$ @4 9 pro "19"$ @5 cvii. pro "cviii."$