725. (Vers. 4.) "Et Mulier circuminduta purpura et coccino," significat Divinum Bonum et Divinum Verum Caeleste, quae sunt Verbi, apud illos. -Per "purpuram" significatur Divinum Bonum caeleste, et per "coccinum" significatur Divinum Verum caeleste, de quibus sequitur; "circumindui" illis significat circum illos esse, ita apud illos; quod illa sint ex Verbo apud illos, est quia per "Bestiam coccineam," super qua Mulier sedebat, significatur Verbum (n. 723): quod Divinum Bonum et Verum Verbi sit circum illos sicut indumentum, ita apud illos, notum est: adorant enim Verbum ab extra et non ab intra; agnoscunt illud, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Caelum et super Ecclesiam, quam in se transtulerunt; et agit de clavibus datis Petro, cujus successores se dicunt esse: et quia super his duobus fundatur eorum majestas, dignitas et potestas, ex necessitate sanctitatem Verbi agnoscunt; sed usque est Verbum illis modo sicut Vestis ex "purpura et coccino exque auro, lapide pretioso et margaritis," super Meretrice tenente poculum aureum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis. Quoniam dicitur "purpura et coccinum," et dein "aurum, lapis pretiosus et margaritae," et per "purpuram et coccinum" significatur Divinum Bonum et Verum caeleste, ac per "aurum et lapidem pretiosum" Divinum Bonum et Verum spirituale, utrumque ex Verbo, ideo aliquid dicetur de Divino Caelesti et de Divino Spirituali: -Sunt duo Regna, in quae universum Caelum Domini distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale; Regnum Caeleste consistit ex angelis qui in Amore a Domino sunt, et Regnum spirituale ex angelis qui in Sapientia a Domino sunt. In unoquovis Regno est Bonum et Verum; Bonum et Verum apud angelos Regni Caelestis, significatur per "purpuram et coccinum," ac Bonum et Verum apud angelos Regni spiritualis significatur per "aurum et lapidem pretiosum." Haec et illa Bona et Vera sunt angelis a Domino per Verbum; quare in Verbo sunt bini Sensus interiores, caelestis et spiritualis. Inde nunc est, quod Mulier sedens super Bestia coccinea visa sit "circuminduta purpura et coccino," tum "inaurata auro, lapide pretioso et margaritis." Simile quod per "Mulierem" hanc significatur per Hominem divitem, qui "induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide;" ad cujus vestibulum projectus est Lazarus, desiderans "saturari ex micis cadentibus ex mensa ejus" (Luc. xvi. 19-21);
per "divitem indutum purpura et bysso" intelliguntur Judaei, qui habebant Verbum; et per "Lazarum" intelliguntur Gentes quae non habebant. Similia significantur in sequentibus his:
"Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super Coccinum, amplexi sunt sterquilinium" (Thren. iv. 5); "Tu ergo vastata quid facies; si indueris te Coccino, si ornaveris te ornatu auri, frustra pulchram te reddes" (Jerem. iv. 30); "Filiae Israelis supra Schaule flete, qui amicivit vos Coccino cum delicatis, et qui posuit ornatum auri super vestem" (2 Sam. i. 24): "Byssus ex acupictura fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura fuit tegumentum tuum" (Ezech. xxvii. 7);
ibi de "Tyro," per quam significantur cognitiones veri et boni ex Verbo. Quoniam per "purpuram et coccinum" significantur Bonum et Verum Caeleste, ideo Vestes Aharonis, ut et Vela et Aulaea Tabernaculi, contexta erant ex hyacinthino, Purpura, Coccino et bysso (Exod. xxvi.{1} 4, 31; cap. xxvii. 16; cap. xxviii. 6, 15);
Quod Aulaea (Exod. xxvi. 1);
Quod Velum ante Arcam (Exod. xxvi. 31);
Quod Tegumentum pro ostio Tentorii (Exod. xxvi. 36);
Quod Tegumentum portae atrii (Exod. xxvii.{2} 16);
Quod Ephodum (Exod. xxviii. 6);
Quod Baltheus (Exod. xxviii. 8);
Quod Pectorale judicii (Exod. xxviii.{3} 15);
Quod Fimbriae pallii Ephodi (Exod. xxviii. 33);
Quod Pannus Coccini super panes facierum (Num. iv. 8). Ex his patet, quid per "purpuram et coccinum," quibus circuminduta apparuit Mulier sedens super Bestia coccinea, significatur. Similiter in sequentibus, ubi dicitur, "Vae urbs magna, quae induta fuisti bysso et Purpura et Coccino, inaurata auro et lapide pretioso et margaritis; quia una hora devastatae sunt tantae divitiae" (Apoc. xviii. 16, 17);
Et quod Purpura et Coccinum, aurum, lapis pretiosus et margaritae, essent inter merces Babylonis (Apoc. xviii. 12). @1 xxvi. pro "xxv."$ @2 xxvii. pro "xxviii."$ @3 xxviii. pro "xxiii."$