726. "Et inaurata auro et lapide pretioso," significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos. -Per "aurum" significatur bonum (n. 211); per "lapidem pretiosum" significatur verum (n. 231, 540, 570); utrumque Verbi: quod bonum et verum spirituale significetur, est quia per "purpuram et coccinum" significatur bonum et verum caeleste, ac utrumque in Verbo conjungitur propter conjugium boni et veri ibi (n. 373{1}), ac bonum et verum caeleste, quia sunt amoris, sunt in sua essentia bonum,{2} ac bonum et verum spirituale, quia sunt sapientiae, sunt in sua essentia verum; quod bonum, et verum caeleste sint amoris, ac bonum et verum spirituale sint sapientiae, videatur supra (n. 725). Quid praeterea intelligitur per quod Mulier haec apparuerit ita circuminduta et inaurata, videatur in praecedente articulo. @1 373 pro "106"$ @2 bonum pro "boni"$