Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 727

Previous Number Next Number See English 

727. "Et margaritis," significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos. Per "margaritas" in Sensu spirituali, significantur cognitiones boni et veri tam caelestis quam spiritualis, quae ex Verbo sunt, in specie ex Sensu literae ejus; et quia "margaritae" significant illas cognitiones, ideo nominantur post "purpuram et coccinum," ac post "aurum et lapidem pretiosum." Eaedem cognitiones significantur per "margaritas" in his locis:

"Simile est Regnum Caelorum negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam" (Matth. xiii. 45, 46);

per hanc significatur cognitio de Domino. "Duodecim portae" Muri Novae Hierosolymae "duodecim Margaritae unaquaevis portarum erat una Margarita" (Apoc. xxi. 21);

"portae Novae Hierosolymae" significant introitum in Novam Ecclesiam, ac introitus fit per cognitiones boni et veri ex Verbo. "Ne projicite Margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et lacerent vos" (Matth.{1} vii. 6);

per "porcos" significantur qui solum opes mundanas amant, et non opes spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri ex Verbo. Quia per "Babylonem" significatur Religiosum, a quo omnes cognitiones boni et veri ex Verbo projectae sunt, dicitur de illa, "Mercatores terrae flebunt et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo emat, merces auri et argenti, lapidis pretiosi, et Margaritae" (Apoc. xviii. (11) 12). @1 Matth. pro "Luc."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church